est, cvivs rei dies fvit, qvidqvid ob eam rem n. negidivm a.[1]
agerio dare facere oportet et reliqua. §137 Si cum sponsore[2]
aut fideiussore agatur, praescribi solet in persona quidem[3]
sponsoris hoc modo ea res agatvr, qvod a. agerivs de l.[4]
titio incertvm stipvlatvs est, qvo nomine n. negidivs sponsor
est, cvivs rei dies fvit, in persona uero fideiussoris ea res
agatvr, qvod n. negidivs pro l. titio incertvm fide sva esse[5]
ivssit, cvivs rei dies fvit; deinde formula subicitur.[6]
§138[§ 1] Superest ut de interdictis dispiciamus.
§139[§ 2] Certis igitur ex causis praetor aut proconsul principaliter
auctoritatem suam finiendis controuersiis interponit; quod[7]
tum maxime facit, cum de possessione aut quasi possessione
inter aliquos contenditur; et in summa aut iubet aliquid fieri
aut fieri prohibet: formulae autem et uerborum conceptiones[8]
quibus in || ea re utitur, interdicta (――――――) decretaque. §140 uo-[9] pg.236
cantur autem decreta, cum fieri aliquid iubet, ueluti cum praeci-
pit, ut aliquid exhibeatur aut restituatur; interdicta uero, cum
prohibet fieri, ueluti cum praecipit, ne sine uitio possidenti[10]
uis fiat, neue in loco sacro aliquid fiat: unde omnia interdicta
aut restitutoria aut exhibitoria aut prohibitoria uocantur.
§141 Nec tamen cum quid iusserit fieri aut fieri prohibuerit, statim
peractum est negotium, sed ad iudicem recuperatoresue itur[11]
et ibi editis formulis quaeritur, an aliquid aduersus praetoris[12]
edictum factum sit, uel an factum non sit, quod is fieri ius-
serit. et modo cum poena agitur, modo sine poena: cum
poena, ueluti cum per sponsionem agitur, sine poena, ueluti[13]
cum arbiter petitur; et quidem ex prohibitoriis interdictis
semper per sponsionem agi solet, ex restitutoriis uero uel
exhibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam agitur
quae arbitraria uocatur.
- ↑ quiquid Cn
- ↑ reliquia? Cn, conf. Ca pag. 299 inf. || si C; fortasse scribendum (Sed) si, conf. Ca pag. 300 inf.
- ↑ agat C
- ↑ agatur Goeschen, agetur Cn || quod a. agerivs] conf. Ca pag. 256 et pag. 295
- ↑ agat C || titio] tio C, conf. Ca pag. 276
- ↑ rei dies Goeschen, heresde C (conf. Ca pag. 263) || subigitur Cn
- ↑ interponit Caplick, proponit Cn, conf. Ca pag. 272
- ↑ et uerborum Huschke, uerborum et Cn
- ↑ locus corruptus e. g. sic fere redintegrari uidetur posse: interdicta (uocantur uel accuratius interdicta) decretaque. || decretaque] dec—— (cum foramine, quod paulo probabilius e. g. retaq• quam retaue litteris expleri uidetur posse)
- ↑ sine Maffei, sinede C
- ↑ proactum Cn || itur Heise, item C, conf. Ca pag. 306 inf.
- ↑ et Heise, etiam Cn, conf. Ca pag. 267
- ↑ agitur Goeschen, agetur Cn.