Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/211

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §148-153
―― 179 ――


     alicuius rei controuersia est, et ante quaeritur, uter ex litiga-[1]
     toribus possidere et uter petere debeat; cuius rei gratia con-
     parata sunt vti possidetis et vtrvbi. §149[§ 1] Et quidem vti possidetis[2]
     interdictum de fundi uel aedium possessione redditur, vtrvbi[3]
     uero de rerum mobilium possessione. §150 Et siquidem de fundo[4]
     uel aedibus || interdicitur, eum potiorem esse praetor iubet,       pg.238
     qui eo tempore quo interdictum redditur, nec ui nec clam
     nec precario ab aduersario possideat; si uero de re mobili,
     eum potiorem esse iubet, qui maiore parte eius anni nec ui
     nec clam nec precario ab aduersario possederit; idque satis[5]
     ipsis uerbis interdictorum significatur. §151 Sed in vtrvbi inter-[6]
     dicto non solum sua cuique possessio prodest, sed etiam[7]
     alterius quam iustum est ei accedere, ueluti eius cui heres[8]
     extiterit, eiusque a quo emerit uel ex donatione aut dotis
     nomine acceperit: itaque si nostrae possessioni iuncta alte-
     rius iusta possessio exuperat aduersarii possessionem, nos eo
     interdicto uincimus: nullam autem propriam possessionem
     habenti accessio temporis nec datur nec dari potest: nam ei
     quod nullum est, nihil accedere potest: sed et si uitiosam
     habeat possessionem, id est aut ui aut clam aut precario ab
     aduersario adquisitam, non datur accessio; nam ei (possessio)[9]
     sua nihil prodest. §152 Annus autem retrorsus numeratur: itaque
     si tu uerbi gratia VIII mensibus possederis prioribus, et ego
     VII posterioribus, ego potior ero, quod trium priorum men-[10]
     sium possessio nihil tibi in hoc interdicto prodest, quod alte-
     rius anni possessio est. §153[§ 2] Possidere autem uidemur non solum
     si ipsi possideamus, sed etiam si nostro nomine aliquis in[11]
     possessione sit, licet is nostro iuri subiectus non sit, qualis[12]
     est colonus et inquilinus: per eos quoque, apud quos de-

     posuerimus, aut quibus commodauerimus, aut quibus gratui-


  1. §149. conf. Inst. 4, 15, 4a
  2. §153. fere = Inst. 4, 15, 5. || secundo commentario] 2, §§ 89 seq. 94 seq.

  1. est C, sit Inst.
  2. quidem vti] quidem ut Cn
  3. possessione Inst., possessioriis C, conf. Ca pag. 289
  4. rerum Inst., rebum C || possessione Inst., possessionem? Cn, conf. Ca pag. 281
  5. possederit Huschke, possidet Cn
  6. ipsius C || sed Goeschen, si? C, conf. Ca pag. 301
  7. cuique] quique uel quoque Cn, conf. Ca pag. 297
  8. alterius Goeschen, alteris C || accedere Goeschen, accidere C
  9. accessio nam] naccession? Cn, conf. Ca pag. 280 uers. 22 || possessio om. C (conf. Ca pag. 285 uers. 3 et pag. 289 uers. 8 seqq.)
  10. trium] trum C
  11. etiam C, et Inst.
  12. possessione Inst., possessionem Cn || is Inst., in C || iuri Inst., iure C.