Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §153-156
―― 180 ――


     tam habita||tionem praestiterimus, ipsi possidere uidemur; et[1]       pg.239
     hoc est quod uulgo dicitur retineri possessionem posse per
     quemlibet, qui nostro nomine sit in possessione. quin etiam
     plerique putant animo quoque retineri possessio(nem, id est[2]
     ut quamuis neque ipsi simus in possessione) neque nostro no-
     mine alius, tamen si non relinquendae possessionis animo[3]
     sed postea reuersuri inde discesserimus, retinere possessio-[4]
     nem uideamur. adipisci uero possessionem per quos possi-[5]
     mus, secundo commentario rettulimus; nec ulla dubitatio est
     quin animo possessionem adipisci non possimus. §154[§ 1] Reciperan–[6]
     dae possessionis causa solet interdictum dari, si quis ex pos-[7]
     sessione ui deiectus sit: nam ei proponitur interdictum cuius[8]
     principium est vnde tv illvm vi deiecisti, per quod is qui
     deiecit, cogitur ei restituere rei possessionem, si modo is qui[9]
     deiectus est, nec ui nec clam nec precario possederit (ab)[10]
     altero, cum qui a me ui aut clam aut precario possidet, inpune[11]
     deici potest. §155[§ 2] Interdum tamen etsi eum ui deiecerim, qui a[12]
     me ui aut clam aut precario possederit, cogor ei restituere[13]
     possessionem, ueluti si armis eum ui deiecerim: nam propter[14]
     atrocitatem delicti in tantum patior actionem, ut omni modo
     debeam ei restituere possessionem. armorum autem appel-[15]
     latione non solum scuta et gladios et galeas significari intelle-[16]
     gemus, sed et fustes et lapides.[17]

§156[§ 3]      Tertia diuisio interdictorum in hoc est, quod aut sim-[18]


  1. §154. usque ad 14 possessionem fere = Inst. 4, 15, 6
  2. §155. inde ab 21 armorum = Inst. 4, 15, 6
  3. §156. = Inst. 4, 15, 7.

  1. praestiterimus Boecking, restituerimus aut quibus gratuitam habitationem (per errorem repetititis quattuor uocabulis) Cn || ad uidemur ducunt Inst., deuimur C
  2. 4 — 5 ( ) additum ducibus Institutionibus
  3. relinquendae Inst., reliquendae Cn || possessionis Inst., possion uel possioni uel possione Cn (conf. Ca pag. 281 et pag. 287)
  4. discepsserimus C
  5. adipisci Inst., apisci C
  6. animo C, animo solo Inst. || adipisci Inst., apisci C || possumus Cn
  7. interdictum dari Cn, interdici Inst. || 11 — 12 possessione Cn, possessione fundi uel aedium Inst.
  8. sit C, fuerit Inst.
  9. deiecit Inst., deiecisti C || rei C, om. Inst.
  10. possederit ab altero] (posse)de(rint alte)ro in Cn (conf. Ca pag. 299 uers. 1) fuisse suspiceris, conf. Ca
  11. possideret Cn || post inpune addendum uidetur a me inuito codice C
  12. potest] p? Cn (conf. Ca pag. 285 uers. 14); coniunctiuo (possit) uix opus est
  13. possideret Cn
  14. nam] non Cn, conf. Ca pag. 280
  15. resstituere Cn, conf. Ca pag. 298
  16. intellegemus? C cum Institutionum codice Wa, intellegimus Inst. codices BPWb
  17. sed et Inst., set? C, conf. Ca pag. 301 uers. 3
  18. in hoc Cn, haec Inst.