Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


―― XX ――


Postea eum adiectum uideri a Gaio et aliquando § 61 et § 65 continuo se excepisse sane probabile est.

  II § 67 pag. 51, 2 fortasse legendum est »difficilis tamen in(de) rei persecutio sit«.

  II § 64 pag. 53, 13. Displicet quod proposuit Krueger; nam ex mandato licet generali qui rem uendit, non recte componitur cum curatore rem furiosi uendente. Ad sensum praestat, puto, (cf. Dig. 3, 3, 63): »item procurator, si quid ne corrumpatur distrahendum est«.

  II § 82 pag. 54, 2. Supple sic: »pupillus uindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est eos petere suos ex iure Quiritium esse, neque tamen stricto iure petere potest sibi eos dari oportere. Vnde de pupillo quidem quaeritur an nummis quos mutuos dedit ab eo qui accepit consumptis ciuili actione eos persequi possit, quoniam dari eos sibi oportere intendere non potest«. De muliere quae dicenda fuerunt, Gaius antea occupauit, ut praeter necessitatem Krueger mulieris actione intrusa orationem meo quidem iudicio pessumdederit.

  II § 96 pag. 57, 3 »cum... istarum personarum nihil suum esse possit, conueniens est scilicet, ut nihil [suum esse] in iure uindicare possint.« Verba uncis comprehensa a glossatore adiecta esse censeo.

  II § 104 pag. 58, 15 in formula testamenti per aes et libram faciendi quod olim defendi »endo mandatela tva cvstodelaqve mea« lectum in ipso codice (nisi quod in eo est tuam), id aegre fero his editoribus me non probauisse. Mandatela uocabulum hoc solo loco inuentum, si quid uideo, actus est mandantis, ut tutela tuentis, custodela custodientis, querela querentis, loquela loquentis et sic deinceps. Solet autem ius antiquum contractum duorum (ex quo genere hoc testamentum est) ita significare, ut utriusque contrahentis condicio quantum fieri potest proprie definiatur; itaque recte comparabitur mandatela testatoris emptorisque custodela cum empto uendito et locato conducto. Contra cumulationes illae inanes, qualis foret mandatela mandatarii eiusdemque custodela, ab huius aetatis formulis tam abhorrere uidentur quam peruulgatae sunt aetate posteriore.

  II § 123 pag. 62, 11 nominatim mihi glossa est licet antiqua, cum adsit item in Epitoma; nam male ita praecipiuntur quae Gaius plene persequitur § 127.

  II § 149 pag. 68, 15 simplicissimum uidetur hoc supplementum: »nec ullum ius aduersus eos habent heredes ab intestato, scilicet si legitimo iure deficiuntur«.