tur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque[1]
equitum Romanorum puberum; in prouinciis autem uiginti
recuperatorum ciuium Romanorum, idque fit ultimo die con-
uentus; sed Romae certis diebus apud consilium manumit-
tuntur. maiores uero triginta annorum serui semper manu-
mitti solent, adeo ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum
praetor aut pro consule in balneum uel in theatrum eat. §21 Prae-[2]
terea minor triginta annorum seruus [manumissus] potest ciuis[3]
Romanus fieri, si ab eo domino qui soluendo non erat, testa-[4]
mento eum liberum et heredem relictum ―――|――――[5] pag.5
―――――――― (24 uersus in C legi nequeunt) ――――――――
(§22) ―――― || homines Latini Iuniani appellantur;[6] pag.6
Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani
ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim
serui uiderentur esse. §23 Non tamen illis permittit lex Iunia uel[7]
ipsis testamentum facere, uel ex testamento alieno capere,
uel tutores testamento dari. §24 Quod autem diximus ex testa-[8]
mento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo[9]
hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus;
alioquin per fideicommissum capere possunt.
§25 Hi uero qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex
testamento capere possunt, non magis quam quilibet pere-
grinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id[10]
quod magis placuit. §26 Pessima itaque libertas eorum est qui[11]
dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatusconsulto
aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam
datur. §27 Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis
- ↑ roma om. C1, add. C2 || quinque equitum] quinquequitum Cn
- ↑ proconsule Cn, proconsul aut praeses Inst.
- ↑ manumissus Huschke, m̄m̄ C; glossema agnoscendum esse suspiceris
- ↑ ab eo domino C2, a domino C1
- ↑ et] ei? C || de relictum et de pagina proxima, quae legi nequit, confer Ca || proxima inde ab relictum ad sensum e. g. sic supplet Mommsen: relictum alius heres nullus excludit; (quodsi quis a ductibus litterarum longius recedere audeat, uel testamento cum libertate ei hereditas relicta fuerit | neque ullus alius ex eo testamento heres existat uel similia proponat) idque eadem lege Aelia Sentia cautum est. De reliquis quae interciderunt, conf. Inst. 1, 6, 1 et Vlp. 1, 14; conf. etiam Epit. 1, 1, 2
- ↑ proximum ante homines spatium talia occuparunt qualia leguntur apud Dosith. 5. 6; Vlp. 1, 10. 12
- ↑ uiderantur Cn || aut non aut nec Cn || promittit C
- ↑ aut tutorem aut tutores Cn, conf. Ca pag. 298
- ↑ directo] indirecto C, delet hoc uocabulum ut glossema ad alioquin — possunt (uers. 20) adscriptum Mommsen
- ↑ nec] quia nec? Cn
- ↑ magis] m̄ḡn̄ Cn, quod magis non uel magis nunc (uix magistris nostris) significare uidetur.