Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/37

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §27-32
―― 5 ――


     Romae miliarium morari prohibentur; et si contra fecerint,[1]
     ipsi bonaque eorum publice uenire iubentur ea condicione, ut
     ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium
     seruiant neue umquam manumittantur; et si manumissi fue-
     rint, serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege
     Aelia Sentia conprehensa sunt.
§28      [qvibus modis latini ad civitatem romanam perveniant.] || La-[2]       pag.7
     tini uero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.
     §29 Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta anno-[3]
     rum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ci-[4]
     ues Romanas uel Latinas coloniarias uel eiusdem condicionis
     cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus[5]
     quam septem testibus ciuibus Romanis puberibus, et filium
     procreauerint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur
     eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis[6]
     praesidem prouinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia[7]
     uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is[8]
     apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiauerit, tunc
     et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit,[9]
     (et filius, si et ipse eiusdem condicionis sit,) ciues Romani esse[10]
     iubentur. §30 Ideo autem in huius persona adiecimus »si et ipse[11]
     eiusdem condicionis sit«, quia si uxor Latini ciuis Romana est,[12]
     qui ex ea nascitur, ex nouo senatusconsulto quod auctore diuo
     Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur. §31 Hoc tamen ius
     adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta[13]
     annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habue-
     runt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione[14]
     consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum ma-
     numissis Latinis factis concessum est. §32 Ceterum etiamsi ante
     decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probauerit,[15]

     potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet || ciuis[16]       pag.8




  1. contra] rea? C1, icontra? C2n
  2. rubricam in inferiore paginae codicis sextae margine addidit C2 || qvibvs modis suppleuit Goeschen || ciuitate romana C2
  3. ex lege Aelia Sentia Polenaar, ex lege Aelia Sentia cautum est ut Cn (ex glossemate)
  4. ciues romanas uel latinas C2n, ciuem romanam latinam C1n, conf. Ca pag. 261
  5. et] ei C
  6. per eam legem ut glossema deleuit Polenaar
  7. prouinciae C1, prouinciarum C2n, conf. Ca pag. 289 || Sentia uxorem] sent. ·ā|xorem C1 (i. e. sentia autxorem? ceterum conf. Ca), sent. ā|uxorem C2
  8. ex add. C2, om. C1 || is ex his correctum C
  9. latinus C1, latinus iunianus C2
  10. ( ) suppleuit Mommsen
  11. in huius persona] conf. Ca
  12. quia] qui? C
  13. soli Goeschen; socii C1, del. C2?
  14. senatusconsulto] conf. Ca pag. 305 uers. 21
  15. filii C2, fili C1 || probarit C2n, probet C1n
  16. initium paginae libri C 8ae ad sensum magis quam ad ductus sic fere suppleri posse opinatur Krueger: | ciuis Romana, si Latina sit. quodsi mater causam probare nolue|rit, permissum est tutoribus filii uel ipsi filio, poste|aquam ad pubertatem peruenit, causam probare, quo casu | ipse filius civis Romanus fit. item utroque parente mortuo filius | debet causam probare, ut ipse ciuis Romanus fiat. Deinde sequebantur ea quae supra proposita sunt: quae supra diximus etc.