§98[§ 1] Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut
imperio magistratus, ueluti praetoris. §99[§ 2] Populi auctoritate adop-[1]
tamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dici-
tur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interro-
gatur, an uelit eum quem adoptaturus sit, iustum sibi filium
esse; et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur; et popu-[2]
lus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adopta-
mus eos qui in potestate parentum sunt, siue primum gra-[3]
dum liberorum optineant, qualis est filius et filia, siue infe-[4]
riorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis. §100 Et
quidem illa adoptio quae per populum fit, nusquam nisi Ro-
mae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum
fieri solet. §101 Item per populum feminae non adoptantur, nam
id magis placuit; apud || praetorem uero uel in prouinciis[5] pag.27
apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari.[6]
§102 Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum
est, aliquando permissum est: (nam) nunc ex epistula optimi[7]
imperatoris Antonini quam scripsit pontificibus, si iusta causa
adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus per-
missum est. apud praetorem uero, et in prouinciis apud
proconsulem legatumue, cuiuscumque aetatis (personas) ad-
optare possumus. §103[§ 3] Illud utriusque adoptionis commune est,[8]
quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones,[9]
adoptare possunt. §104[§ 4] feminae uero nullo modo adoptare pos-
sunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate ha-[10]
bent. §105 Item si quis per populum siue apud praetorem uel
apud praesidem prouinciae adoptauerit, potest eundem alii
in adoptionem dare. §106 Sed et illa quaestio, an minor natu[11]
maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis communis[12]
est. §107[§ 5] illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit,[13]
- ↑ §98. fere = Dig. 1, 7, 2 pr.; Inst. 1, 11, 1
- ↑ §99. fere = Dig. 1, 7, 2 pr.; usque ad 4 adrogatio et inde a 7 imperio fere = Inst. 1, 11, 1
- ↑ §103. = Dig. 1, 7, 2, 1; Inst. 1, 11, 9
- ↑ §104. fere = Inst. 1, 11, 10.
- ↑ §107. = Dig. 1, 7, 2, 2; Inst. 1, 11, 11.
- ↑ inperio magistratus uel (conf. Ca pag. 311 inf.) praetoris Cn, imperio magistratus Inst. (fortasse recte), magistratus imperio Dig.
- ↑ adoptatur Dig., adoptat C
- ↑ parentium C Inst., parentis Dig.
- ↑ filius et filia C, filius filia Dig. Inst. (recte, ut uidetur)
- ↑ praetorem] p̄‧ r̄‧ Cn, conf. Ca pag. 288 inf.
- ↑ proconsules Cn || legaturmue C (sed expuncta r littera)
- ↑ nam nunc] nunc C, conf. Ca pag. 279 inf. et pag. 282 uers. 7
- ↑ illud Dig., illi uero C (conf. Ca pag. 310 uers. 1), (sed et illud Inst.)
- ↑ quod Dig. Inst., quia Cn, conf. Ca pag. 294
- ↑ ne quidem C, nec Inst. || potestate C, potestate sua Inst.
- ↑ sed et] set C, conf. Ca pag. 301 || quaestio Goeschen, quaestio est Cn
- ↑ communis Goeschen, cō|mune C (conf. C Gai. II § 72)
- ↑ illut C Inst., hoc uero Dig. || eius C Dig., illius Inst.