um aut filiam, nepotem aut neptem ex filio et deinceps alteri ea
lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, deinde remancipa-
tum remancipatamue manumisit, legitimus eorum tutor erit.)
sunt et aliae tutelae, quae fiduciariae uocantur, id est quae
ideo nobis conpetunt, quia liberum caput mancipatum nobis
uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus. §167 Sed Lati-
narum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad ma-
numissores eorum pertinet, sed ad eos quorum ante manumis-[1]
sionem (ex iure Quiritium fuerunt: unde si ancilla) ex iure Qui-[2]
ritium tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te
manumissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent,
sed eius tutela tibi conpetit: nam ita lege Iunia cauetur: itaque
si ab eo cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit,[3]
facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.[4]
§168 Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissori-
bus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere;
pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia
non uidetur one||rosa, cum tempore pubertatis finiatur. pag.47
§169 Is autem cui ceditur tutela, cessicius tutor uocatur:[5]
§170 quo mortuo aut capite deminuto reuertitur ad eum tutorem
tutela qui cessit; ipse quoque qui cessit si mortuus aut[6]
capite deminutus sit, a cessicio tutela discedit et reuertitur[7]
ad eum qui post eum qui cesserat, secundum gradum in
ea tutela habuerit. §171 sed quantum ad agnatos pertinet, nihil[8]
hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum
tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. §172 sed fidu-
ciarios quoque quidam putauerunt cedendae tutelae ius
non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi pla-
ceat, in parente tamen qui filiam neptemue aut proneptem
alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, re-
mancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is
et legitimus tutor habeatur, et non minus huic quam patro-
nis honor praestandus sit.[9]
§173 Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in
absentis tutoris locum alium petere; quo petito prior de-
sinit; nec interest quam longe absit is tutor. §174 sed exci-[10]
pitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem
petere. §175 Patroni || autem loco habemus etiam parentem qui pag. 48
- ↑ eorum] libertiineorum? C (ex glossemate)
- ↑ ( ) addidit Huschke
- ↑ iure Quiritium] ique C, conf. Ca pag. 273 uers. 12
- ↑ pertinent Huschke, pertinet Cn
- ↑ tutor] uocator C
- ↑ prius cessit ex cessauit correctum? C
- ↑ a cessicio] accessio C
- ↑ habueri C, conf. Ca pag. XXXII inf.
- ↑ sit Huschke, est C
- ↑ absit] aberit C, afuerit commendat Mommsen, abierit Polenaar.