quod [in prouinciis] non ex auctoritate populi Romani conse-[1]
cratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.[2]
§8[§ 1] Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodammodo diuini[3]
iuris sunt. §9[§ 2] Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est:[4]
id uero quod humani || iuris est, plerumque alicuius in bonis[5] pag.56
est; potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae,
antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt.§9b ――――[6]
(8 fere uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――|* e domino.
§10[§ 3] Hae autem quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut pri-[7]
uatae. §11[§ 4] quae publicae sunt, nullius uidentur in bonis esse:[8]
ipsius enim uniuersitatis esse creduntur. priuatae sunt quae[9]
singulorum hominum sunt.[10]
§12[§ 5] Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam in(cor-[11]
porales). §13[§ 6] Corporales hae (sunt) quae tangi possunt, uelut[12]
fundus homo uestis aurum argentum et denique aliae res
innumerabiles. §14[§ 7] Incorporales sunt quae tangi non possunt,[13]
qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas, usus-[14]
fructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem
per(tinet, quod in hereditate res corporales con)tinentur; (nam)[15]
et fructus qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et quod[16]
ex aliqua obligatione nobis debetur, id || plerumque corporale[17] pag.57
- ↑ §8. = Dig. 1, 8, 1 pr.; Inst. 2, 1, 10
- ↑ §9. usque ad 7 sunt = Dig. 1, 8, 1 pr.
- ↑ §10. = Dig. 1, 8, 1, pr.
- ↑ §11. = Dig. 1, 8, 1 pr.
- ↑ §12. = Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2 pr.
- ↑ §13. = Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2, 1
- ↑ §14. usque ad 42, 4 rusticorum = Dig. 1, 8, 1, 1; Inst. 2, 2, 2 et 3.
- ↑ in prouinciis ut glossema expulit Mommsen
- ↑ sacrum ex sacarum correctum C
- ↑ quoque Dig. Inst., quoqueque Cn, conf. Ca pag. 297 || uelut Cn, ueluti Dig. Inst.
- ↑ iuris Dig. Inst., iuri ? C || iuris est Dig., iurie est ? Cn
- ↑ iuris — 7 sunt suppletum ex Dig.
- ↑ post sunt quid scriptum fuerit, certo dici nequit; egisse Gaium de rebus nondum occupatis et de rebus derelictis ueri non est dissimile.
- ↑ autem C, autem res Dig. || publicae Dig., (pu)blici C
- ↑ 10 — 12 lacunae suppletae sunt ex Dig. || null.....dentur in bonis esse C, nullius in bonis esse creduntur Dig.
- ↑ priuatae C, priuatae autem Dig.
- ↑ singuloru............ C, singulorum sunt Dig.
- ↑ usque ad 42, 1 supplementa praebuerunt Dig. et Inst. || incorporales Dig. Inst., in C
- ↑ sunt Dig. Inst., om. C, conf. Ca pag. 301 uers. 23 || tangi C Dig., sui natura tangi Inst. || uelut Cn, ueluti Dig. Inst.
- ↑ in(u)merauiles C || sunt Cn ? Dig., autem sunt Inst.
- ↑ iure C, in iure Dig. Inst. cum Epitoma Gaiana
- ↑ ( ) suppletum ex Dig. et Inst. || nam Dig. Inst., om. C, conf. Ca pag. 279 uers. 32
- ↑ corporales Dig. Inst.; fortasse res corporales in C erat, quod ferri potest || quod C, id quod Dig. Inst.
- ↑ deb...... plerumque C, debetur plerumque Dig.Inst.