Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §40-49
―― 47 ――


     accepit dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium do-
     minus, alius in bonis habere: §41 nam si tibi rem mancipii ne-[1]
     que mancipauero neque in iure cessero, sed tantum tradidero,
     in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure Quiritium uero
     mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias: semel[2]
     enim inpleta usucapione proinde pleno iure incipit, id est et
     in bonis et ex iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata
     uel in iure cessa (esset. §42 Vsucapio autem) mobilium quidem[3]
     rerum anno conpletur, fundi uero et aedium biennio; et ita
     lege XII tabularum cautum est.
§43      Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis conpetit,[4]
     quae non a domino nobis traditae fuerint, siue mancipii sint
     eae res siue nec mancipii, si modo eas bona fide acceperimus,[5]
     cum crederemus eum qui traderet, dominum esse. §44 quod
     ideo receptum uidetur, ne rerum dominia diutius in incerto
     essent, cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam
     anni aut || biennii spatium, quod tempus ad usucapionem pos-[6]       pag.65
     sessori tributum est.
§45[§ 1]      Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam
     rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, uelut si quis[7]
     rem furtiuam aut ui possessam possideat; nam furtiuam lex[8]
     XII tabularum usucapi prohibet, ui possessam lex Iulia et
     Plautia. §46 Item prouincialia praedia usucapionem non reci-[9]
     piunt. §47 (Item olim) mulieris quae in agnatorum tutela erat,[10]
     res mancipii usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa
     tutore (auctore) traditae essent: idque ita lege XII tabularum[11]
     cautum erat. §48 Item liberos homines et res sacras et religiosas[12]
     usucapi non posse manifestum est. §49[§ 2] Quod ergo uulgo dicitur
     furtiuarum rerum et ui possessarum usucapionem per legem[13]

     XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse[14]


  1. §45. usque ad 21 possideat fere = Inst . 2, 6, 1
  2. §49. fere = Inst. 2,6, 3.

  1. nam] non Cn, conf. Ca pag. 280
  2. usucapia C
  3. ( ) suppleuit Lachmann
  4. ceterarum C
  5. eae] ae C || eas Goeschen, ea C
  6. possessori] conf. Ca pag. 284 inf.
  7. illi Inst., ill• C, conf. Ca pag. 275 || uelut Cn, ueluti Inst. || quis Inst., qui C
  8. possideat Inst., possideatur Cn
  9. usucapio non recipiunt Cn, conf. Ca pag. 281
  10. Item olim Goeschen, res C (ortum fortasse ex rubrica uocabulo per compendium in archetypo scripto : conf. Ca pag. 298 uers. 18 et pag. 299 uers. 11) || erant C
  11. tradita C || idque Goeschen, id C (duriore admissa parenthesi) || legem C
  12. cautum erat] mf? C, conf. Ca pag. 259 uers. 25; manifestatur mauult Mommsen
  13. rerum et ui possessarum C, et ui possessarum rerum Inst. || lege XII tabularum Cn, legem Inst.
  14. seq. supplementa praebuerunt Inst.