fur quiue per uim possidet, usucapere possit (nam huic alia[1]
ratione usucapio non conpetit, quia scilicet mala fide possi-[2]
det); sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit,[3]
usucapiendi ius habeat. §50[§ 1] unde in rebus mobilibus non facile
procedit, ut bonae fidei possessori usucapio conpetat, quia qui[4]
alienam rem uendidit et tradidit, furtum committit; idemque[5]
accidit etiam si ex alia causa tradatur. sed tamen hoc ali-[6]
quando aliter se habet; nam si heres rem defuncto commo-
datam aut locatam uel apud eum depositam, existimans eam[7]
esse here||ditariam uendiderit aut donauerit, furtum non pag.66
committit; item si is ad quem ancillae ususfructus pertinet,
partum etiam suum esse credens uendiderit aut donauerit,[8]
furtum non committit; furtum enim sine adfectu furandi non[9]
committitur. aliis quoque modis accidere potest, ut quis
sine uitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat,
ut a possessore usucapiatur. §51[§ 2] Fundi quoque alieni potest ali-
quis sine ui possessionem nancisci, quae uel ex neglegentia[10]
domini uacet, uel quia dominus sine successore decesserit
uel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide acci-[11]
pientem transtulerit, poterit usucapere possessor; et quam-
uis ipse qui uacantem possessionem nactus est, intellegat
alienum esse fundum, tamen nihil hoc bonae fidei possessori
ad usucapionem nocet, (cum) inprobata sit eorum sententia,[12]
qui putauerint furtiuum fundum fieri posse.[13]
§52 Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem
se possidere, usucapiat, ueluti si rem hereditariam, cuius
possessionem heres nondum nactus est, aliquis possederit;[14]
nam ei concessum (est usu)capere, si modo ea res est quae[15]
- ↑ §50. fere = Inst. 2, 6, 3 et 4 et 5 et 6 || inde ab 13 furtum non usque ad 14 committitur = Dig. 41, 3, 37 pr.
- ↑ §51. usque ad 19 afuerit = Dig. 41, 3, 37, 1.
- ↑ quiue Inst., aut quique Cn aut quiue C || huic C, his Inst. || alia Inst., ali C
- ↑ possidet Cn, possident Inst.
- ↑ nec C, ne Inst. || quamquam Cn, quamuis Inst. || eo C, eis Inst.
- ↑ supplementum praebuerunt Inst. || quia Cn, nam Inst.
- ↑ furtum C, furtum eius Inst.
- ↑ hoc C, id Inst.
- ↑ eum depositam Inst., eundem positam C || eam esse hereditariam Cn, hereditariam esse Inst.
- ↑ etiam Goeschen, et C (conf. Ca pag. 267), om. Inst.
- ↑ furtum Dig. Inst., urtum C
- ↑ sine Dig., ine C || ui ex um correctum C || possessionem namcisci C, nancisci possessionem Dig.
- ↑ quam Goeschen, nam Cn
- ↑ nocetur C, conf. Ca pag. 306 || inpropata C
- ↑ furtiuum] furti C (t littera corrigendo mutata), conf. Ca
- ↑ posiderit C
- ↑ est usucapere] cape Cn (conf. Ca pag. 265 uers. 39 et pag. 311 uers. 2 seqq.).