Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §52-60
―― 49 ――


     recipit usucapionem; quae species possessionis et usucapio-
     nis pro herede uocatur. §53 Et in tantum haec usucapio con-[1]
     cessa est, || ut et res quae solo continentur, anno usucapian-       pag.67
     tur. §54 quare autem hoc casu etiam soli rerum annua consti-[2]
     tuta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditaria-
     rum possessione uelut ipsae hereditates usucapi credebantur,[3]
     scilicet anno: lex enim XII tabularum soli quidem res biennio
     usucapi iussit, ceteras uero anno; ergo hereditas in ceteris
     rebus uidebatur esse, quia soli non est, quia neque corpo-
     ralis est: (et) quamuis postea creditum sit ipsas hereditates[4]
     usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis,
     etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. §55 Quare[5]
     autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa
     sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius heredita-
     tes adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis tempori-
     bus summa obseruatio fuit, et ut creditores haberent, a quo[6]
     suum consequerentur. §56 Haec autem species possessionis et
     usucapionis etiam lucratiua uocatur: nam sciens quisque rem
     alienam lucri facit. §57 sed hoc tempore iam non est lucratiua:[7]
     nam ex auctoritate Hadriani senatusconsultum factum est, ut[8]
     tales usucapiones reuocarentur; et ideo potest heres ab eo[9]
     qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem[10]
     consequi, atque si usucapta non esset. || §58 necessario tamen[11]       pag.68
     herede extante nihil ipso iure pro herede usucapi potest.
     §59 Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usu-
     capit: nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit
     uel in iure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usu-
     capere, anno scilicet, (etiam) soli si sit. quae species usu-[12]
     capionis dicitur usureceptio, quia id quod aliquando habui-
     mus, recipimus per usucapionem. §60 Sed fiducia contrahitur[13]
     aut cum creditore pignoris iure, aut cum amico, quo tutius[14]
     nostrae res apud eum sint; et siquidem cum amico contracta[15]

     sit fiducia, sane omni modo conpetit ususreceptio; si uero cum[16]




  1. uacatur C
  2. hoc casu etiam Goeschen, etiam hoc casu C
  3. possessiones ut (conf. Ca pag. 311 inf.) ipsae C
  4. et Heffter, om. C
  5. tenentur Lachmann, teneantur C
  6. oblseruatio C (sed inducta l littera) || et ut Goeschen, ut et C
  7. iam Schopen, etiam C
  8. hauctoritate ex hauctoritatem correctum C || hadriani C, (diui) Hadriani Huschke
  9. usucapionem C, conf. Ca pag. 311
  10. proinde] ṗ· | inde C, conf. Ca pag. 286
  11. esset Buchholtz, esset et Cn, conf. Ca pag. 266
  12. scilicet etiam Lachmann, scilicet? C, conf. Ca pag. 259 uers. 29 et pag. 267 uers. 10
  13. sed] sed cum Cn
  14. quo Huschke, quod Cn, conf. Ca pag. 293 inf.
  15. sint et] essent C
  16. ususreceptio C, quae forma, ne aut hic aut pag. 50, 6 obscuraretur, supra seruata est; ceterum conf. Ca pag. 325.