creditore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, non-
dum uero soluta ita demum conpetit, si neque conduxerit[1]
eam rem a creditore debitor, neque precario rogauerit, ut
eam rem possidere liceret; quo casu lucratiua ususcapio con-[2]
petit. §61 Item si rem obligatam sibi populus uendiderit eam-
que dominus possederit, concessa est ususreceptio: sed hoc[3]
casu praedium biennio usurecipitur: et hoc est quod uulgo
dicitur ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mer-
catur a populo, praediator appellatur.[4]
§65 Ergo ex his quae diximus apparet quaedam naturali pag.69
iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur; quae-
dam ciuili, nam mancipationis et in iure cessionis et usu-
capionis ius proprium est ciuium Romanorum.
§66 Nec tamen ea tantum quae traditione nostra fiunt, | na-
turali nobis ratione adquiruntur, sed etiam ―| occupando[5]
ideo ――――― erimus, quia antea nulli|us essent, qualia sunt[6]
omnia quae terra mari caelo capiuntur. §67[§ 1] itaque si feram[7]
bestiam aut uolucrem aut pis|cem ―――――――captum[8]
―――――|――――――― eo usque nostrum esse
intellegitur, || donec nostra custodia coerceatur; cum uero[9] pag.70
custodiam nostram euaserit et in naturalem libertatem se re-[10]
ceperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit:[11]
- ↑ §67. ad § 67 inde ab 19 eo conf. Gai res cottid. (Dig. 41, 1, 3, 2 et 5 pr. = Inst. 2, 1, 12).
- ↑ soluta ex soluita correctum C1
- ↑ ususcapio C, conf. Ca pag. 311 et pag. 325; forma tradita, ne obscuraretur, supra seruata est
- ↑ possiderit C || ususreceptio (sic) C
- ↑ post appellatur in C secuntur §§ 62 — 64, quas Heimbach ante § 80 transposuit
- ↑ 15 — 16 etiam quae occupando ideo nostra fecerimus Boecking et Huschke, etiam quae occupando ideo adquisierimus Goeschen; neutrum ad codicis C reliquias apte quadrat, cuius ductus ad etiamsi occupando ideo res adquisierimus propius accedere uidentur, quod tamen Gaianum non est
- ↑ quia] qui C, conf. Ca pag. 293
- ↑ mari] marique C || fera? C
- ↑ 18 — 19 ad sensum recte, ad ductus uix recte (conf. Ca) supplebatur: piscem ceperimus, quidquid ita captum fuerit, statim no|s trum fit, et eo usque etc.; Inst. haec habent: Ferae igitur bestiae et uolucres et pisces, id est omnia animalia, quae in terra mari caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur ...... quidquid autem eorum ceperis, eo usque tuum esse intellegitur, donec tua custodia coercetur; conf. etiam Dig. 41, 1, 1. 3
- ↑ coerceatur Cn, coercetur Gai res cottid. et Inst.
- ↑ libertatem se Dig. Inst., se libertatem C || receperit Dig. Inst., perceperit C
- ↑ nostrum Dig., nostra C.