naturalem autem libertatem recipere uidetur, cum aut oculos
nostros euaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis[1]
tamen eius persecutio sit. §68[§ 1] In his autem animalibus quae ex[2]
consuetudine abire et redire solent, ueluti columbis et api-
bus, item ceruis qui in siluas ire et redire solent, talem ha-
bemus regulam traditam, ut si reuertendi animum habere
desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium:[3]
reuertendi autem animum uidentur desinere habere, cum
reuertendi consuetudinem deseruerint. §69 Ea quoque quae ex[4]
hostibus capiuntur, naturali ratione nostra fiunt. §70[§ 2] Sed et id
quod per adluuionem nobis adicitur, eodem iure nostrum fit:
per adluuionem autem id uidetur adici quod ita paulatim[5]
flumen agro nostro adicit, ut aestimare non possimus, quan-[6]
tum quoquo momento temporis adiciatur: hoc est quod uulgo
dicitur per adluuionem id adici uideri quod ita paulatim
adicitur, ut oculos nostros fallat. §71 Itaque si flumen partem
aliquam ex tuo praedio resciderit et ad meum praedium per-[7]
tulerit, haec pars tua ma||net. §72 At si in medio flumine insula pag.71
nata sit, haec eorum omnium communis est qui ab utraque[8]
parte fluminis prope ripam praedia possident; si uero non[9]
sit in medio flumine, ad eos pertinet qui ab ea parte quae
proxima est, iuxta ripam praedia habent. §73 Praeterea id quod in
solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamuis ille suo nomine[10]
aedificauerit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo ce-[11]
dit. §74 Multoque magis id accidit et in planta quam quis in solo
nostro posuerit, si modo radicibus terram conplexa fuerit.
§75 Idem contingit et in frumento quod in solo nostro ab aliquo[12]
satum fuerit. §76 Sed si ab eo petamus fundum uel aedificium,[13]
et inpensas in aedificium uel in seminaria uel in sementem
- ↑ §68. inde ab 6 si fere = Inst. 2, 1, 15
- ↑ §70. ad § 70 usque ad 14 adiciatur conf. Gai res cottid. (Dig. 41, 1, 7, 1 = Inst. 2, 1, 20).
- ↑ in Dig. Inst., an C
- ↑ eius Dig. Inst., inrei C
- ↑ occupantium Inst., occupatium C
- ↑ deseruerint Inst., desieruerint C
- ↑ id Dig. Inst., ita C
- ↑ adicit] dicit C
- ↑ resciderit] conf. Ca pag. 298 inf.
- ↑ commune C (conf. codicis C scripturam supra Gai. 1 § 106)
- ↑ possidentur Cn
- ↑ quamuis] qui C, conf. Ca pag. 297
- ↑ ceditur C, conf. Ca pag. 306
- ↑ frumento] promento Cn
- ↑ fundum Huschke, fructum C.