Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/48

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


enim facies imaginis respondebat vultui mercatoris, ut ovum ovo similius non esset. Movit ea res spectantibus risum, manavit fama in universam civitatem; pervenit rumor etiam ad ipsum mercatorem, nimirùm summo cum illius ludibrio ridiculam ejus imaginem prostitui, cachinnos aspergi, uno verbo ilium tanquàm stultum repræsentari. Surgit e vestigio mercator, accurrit ad tabernam, ac, ne diutiùs in argumentum ridiculi prostet, imaginem pariter atque ignominiam suam jam quatuordecim philippæis lubens volensque redimit. Ità quam superbiam avaritiamque in imagine exercuit, luit in imagine, pictorque læsus injuriam ex æquo pensavit.

Stengelii , ex Opere cui titulus : Judiciorum quae
Deus hoc in mundo exercet, t. III, c. 44 1651.


La Rave et le Cheval.

Ludovicus, Galliarum rex, ejus nominis undecimus cùm rebus domi turbatis peregrinaretur apud Burgundiones occasione venationis, nactus est familiaritatem cum Conone quodam, homine rustico, sed animi simplicis ac sinceri ; nam hoc genus hominibus delectantur monarchæ. Ad hujus ædes fréquenter diverterat Rex e venatu; et, ut plebeiis rebus nonnunquàm delectantur magni principes, apud eum magnâ cum voluptate vescebatur rapis. Mox ubi Ludovicus restitutus jam rerum potiretur apud Gallos, submonuit Cononem uxor, ut Regem veteris hospitii commonefaceret, adiret ilium, et rapas aliquot insignes illi dono adferret ; tergiversatus est Conon, se lusurum operam : principes enim non meminisse talium officiorum. Sed vicit uxor. Deligit Conon rapas aliquot insignes : accingitur itineri. Verùm ipse per viam captus illecebrâ cibî, paulatim devoravit omnes, unâ duntaxat exceptâ, insigniter magnâ. Ubi Conon prorepsisset in aulam quà Rex erat iturus, statim agnitus est a Rege, et