Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/49

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

NARRATIONS;

accersitus ille magnâ cum alacritate detulit munus, Rex majore cum alacritate accepit, mandans cuidam e proximis, ut diligenter reponeretur inter ea quæ haberet carissima. Cononem jubet secum prandere : a prandio egit Cononi gratias ; et cupienti repetere rus suum jussit pro rapâ numerari mille coronatos aureos.

Hujus rei famacùm, ut fit, per omne Regis famulitium esset pervagata, quidam ex aulicis dono dédit Régi equum non inelegantem. Rex intelligens illum, provocatum benignitate quam praestiterat Cononi, captare prædam: vultu majorem in modum alacri accepit munus; et, convocatis primoribus, consultare cœpit quo munere pensaret equum tam bellum, tamque pretiosum. Intérim qui donârat equum spes opimas animo concipiebat, sic cogitans : si sic pensavit rapam donatam a rustico , quantô munificentiùs pensaturus est equum talem oblatum ab aulico? Cum régi veluti de re magnâ consultanti, alius aliud responderet, diùque vanâ spe lactatus esset captator, tandem Rex : Venit, inquit, in mentem, quod illi donem ; et accersito ex proceribus quopiam , dixit in aurem, adferat id quod reperiret in cubiculo (simulque locum désignât) serico diligenter obvolutum. Adfertur rapa : eam, ut erat obvoluta, Rex suâ manu donat aulico, addens, sibi videri benè pensatum equum cimelio, quod sibi constitisset mille coronatis. Digressus aulicus dum tollit linteum, pro thesauro reperit, non carbones, quod aiunt, sed rapam jam subaridam. Ità captator ille captus, risui fuit omnibus.


Intelligence d’un Eléphant.

Elephanti cuidam ad horam cibus non oblatus. Queritur et barrit. Herus excusât, et vas æneum ejus cibarium ostendit pertusum ac perfluens, causam hanc morae esse, quôd cibi non ultrà tenax. Jubet igitur, si esse velit, ad