Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est

36 NARRATIONS*

fabrum ferrarium ferat reconcinnandum. Paret ille, vasque proboscide sublatum ad fabrum defert. Opifex negligentiùs reparat. Refert elephas. Herus vitium comperit, et stomachatur; inclamat illum absentem, hunc præsentem, denique redire jubet, cum illo ipso vase. Facit, et fabro querulus impingit. Homo facetus iterùm os sublinere conatur, et admoto malleo rimam claudere simulat. Nec tamen imponit. Quippe cautum ac suspicax animal resumptum lebetem ad flumen defert ; et immersum aquâ implet, periculi faciendi causâ. Videt effluere. Igitur plenus irarum ad fabrum recurrit, et minitanti similis, magnâ voce intonat. Confluit vicinia rei novitate excita. Faber blandis verbis iratam demulcet belluam: acceptum denique vas probè refingit, atque ex fide. Sed ille ne tunc quidem fidit, iterùm ad flumen, et ad haustum, dum contineri aquam videt; hic ad circumstantes conversus, veluti testes in factum advocans, et ità demùm abiit domo.

Camerarii, Memorabilium Medicinae et mirabilium Naturae arcanorum Sylloge, Centuria X , c. 97.


Le Perroquet avisé.

Alebat Henricus VIII, Anglorum rex, Psittacum, in palatio Londinensi Thamesis ripis imminenti. Dicebatur is humanas voces imitari, profectu tam secundo, ut etiam, quas nemo dictâsset, et quasi per transennam jactas perceptasque, exprimeret. Erat, ut in fluvio navigiis semper frequenti, assiduus in terrâ stantium clamor, seu necessitate suscitatus, seu quandoque et joco, ac, nominatim, Britannico perstrepentes idiomate voces iterabantur istæ : Cymbam! cymbam , vel pro viginti libris (seu, argenti pondo) : quibus illi Charontem sibi aliquem de ripâ ulteriore in oram citimam, ad transvectionem advocabant. Hoc nauticum toties inculcatum