Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. 3i

adagium ille Psittacus, ignaris omnibus, altissima sibi meditatione impressit. At scientiam dies ipsa demum et calamitas in lucem protraxere. Post aliquantùm enim temporis, dum, nescio quâ pedum temeritate, seu tecti imbricibus, seu fenestrarum margini illudit, fallente malè fixarum unguium retinaculo, in pràeterfluentem Thamesim Avis delabitur, diùque, madefactis invalida pennis, natat ac fluctuat. Cum ecce, in tempore, toties auditæ nauticae implorationes periclitanti succurrunt lamentarique Psittacus, et de medio flumine, vocibus Anglicis inclamare Cœpit: Cymbam ! cymbam , vel pro viginti libris. Et fuit mox, qui trans amnem, intellecto discrimine, scapham expediret, Psittacum fluitantem exciperet, agnitumque ex ipsâ speciei praestantiâ reportaret, adjectis quæ ille suo in periculo proclamâsset, promisissetque. Régi non indelectato alumni sui jocoso balneo tamen paulô gravior visa est argenti tam ponderosi, inscio se, stipulatio; cujus tamen debiti exsolutiô à fiscô suo speraretur. Igitur ad navicularium conversus: «Hæc quidem tu sic, inquit, enarras. Cæterùm quantùm pro vecturâ tibi debeatur, ex ipso potiùs Psittâco percunctemur. Quid ais, naufrage? Tu quantum pro naulo spopondisti ? » Cui Psittacus : « Da, inquit, nebuloni solidum. » Risus est omnium coortus, et remex cum pretio, quantum Avis edixerat, trans fluvium remissus.

E. J. Bisselii, Soc. J. Æstivorum, lib. III.


L’Aigle pourvoyeur.

Cum Caspar Schombergius, Nantoliæ comes , et Jacobus Augustus Thuanus, ab Henrico II rege ad foederatos principes conscribendi exercitûs causâ mitterentur, in itinere Mimatensem præsulem in Cœnomanis Adamum Urtalupium convenerant. Ibi observatum inter