Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/57

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


truculentæ molis. Sed nec cruor ex vulnere sequi, neque titubare vestigia, neque vulnus quicquam e purpurâ remittere. Hæc militem incautiùs admirantem ferro hostis excepit, neque tamen segniùs depugnabat miles, aut aliquod ferri frigus intra viscera sentiebat. Cùm deinde adversum uterque pluries confodisset, horis plus minùs duabus exactis, velut signo dato, in capulum recumbunt, sudorem exfricant, et arctè meantem spiritum tanquàm per inducias extendunt.

Excitabat lychnos militis servus, pugnæque paratus, si herus cecidisset, succedere locum, et mortem ulcisci destinabat, cùm athletæ, collecto satis spiritu, sæviori odio invicem incurrunt. Miles nunc succidere poplitem hostis, nunc visus ferro transegisse latera, et ipse modô lacertum sibi eripi credebat, modô cervicem decidere, modô transfixo corpore sanguinem emicare : cùm nulla intérim vulnerum vestigia libarent integerrimum corpus. Sed major animo labor deficientem paulatîm militem jam ad ultima deduxerat. Cassi ictus, tarda vestigia, motus languidi, anhelitus crebrior, et incensi penè vultus quicquid erat in corpore humoris exhauserant. Cùm ab hoste aversus, ac veluti datis manibus, se in lectulum, quem dominus ædium sterni curaverat, penè ultimis viribus, dedit præcipitem, et famulo pugnæ cupidine flagranti, quôd herum ex vulneribus exstinctum crederet, locum amoris ostendendi concessit.

Ibi brevior pugna minori utriusque discrimine finita est. Etenim collectus e frustulis homo servi os tam immaniter percussit, ut ille confuso spiritu in pavimentum corrueret, ac deinde ad lectulum venit, urget decumbentem, ut surgat ad pugnam : utrumque offenso corpore, utrumque parem esse; nec duobus posse concedi victoriam. Cùm miles debilibus verbis juberet a se discedere, non posse post tanti temporis certamen aut sicam aut ensem tollere : «Te verô patior, inquit, eâ condi-