Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/58

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


tione quiescere, si vanissimam superstitionem ejuras, et quod nomen anicularum commenta tibi colendum a cunis insinuârunt, saniori consilio detestaris. » Cùm se miles ante ultima passurum supra vires vociferaretur, cùm ad ensem excitatus respiceret, spectri inanis imago in aerem soluta discessit. Lapsus deinde in somnum miles, cùm non ante altissimam lucem evigilâsset, stertentem eodem quo deciderat loco famulum excitât : quem perturbatâ diù mente jacentem antè sopor oppresserat, quâm aut de se, aut de domino cogitaret. Sed ecce postremum nocturnæ tragœdiæ actum : Non agnoscebat herus servum, eâ vultûs parte quâ ictum acceperat, supra omnes Æthiopas atrum. Donec, errore cognito, fores taxant, exspectanti populo suî copiam faciunt, omnium quæ evenerant fidem decolori servi vultu faciente. Exitus lætior, quôd et exemptæ istâ infestatione ædes, nèque miles modicâ mercede donatus, cùm totâ regione diffusus prætereà rumor amplissimum homini præmium daret, quod illius laudibus ac fortitudine omnia personarent[1].

Barclaii Euphormionis, pars I, c. 8.
La fausse Magie.

Est ibi caupo, non sui solùm ordinis, sed multo etiam superioris longé locupletissimus : hic nobilem cauponiam facit, neque cujusvis sortis homines excipit, sed viros tantum nobiles, ac, si usus veniat, ipsos etiam reges atque dynastas. Etenim ea est illi supellex, ut non ad unius privati hominis usum, sed ad regalis magnificentiae cultum, comparata esse videatur. In eâ sunt peripetasmata ,

aulæa, toreumata , vasa corinthia, argentea, tum pura, tum sigillis emblematibusque perfecta. Haec in adventu

  1. Voyez tome II, et les Leçons Latines anciennes, tome I, Narrations.