Jump to content

Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cùm in amplexus rueret, Vezinius, pristinam in vultu torvitatem servans : « Amico inimicove, ait, me, ut lubet, utere. Nam utriusque tibi optio meo beneficio data est. » Statimque, non exspectato responso , calcaria equo subdit, relicto asturcone, quo Renerius vectus venerat, quem a Renerio officiosè remissum nunquam recipere voluit[1].

De Thou , liv. LII.


L’Algérien reconnaissant.

Nulla gens obtusa adeo gestat corda, ut non in eâ insignia interdùm exempla virtutis eluceant, imô a mediâ saepe Barbarie existere videas mansueti, excelsi animi specimina, quibus nostra tôt praeceptis expolita humanitas nihil conferri possit, ut plus in iliis impetus naturæ quàm in nobis doctrina valere videatur.

Nemo ignorât quæ sit Algeriensium feritas, quàm inculti mores, et belluis quàm hominibus digniores. Naturâ immites et truculentos insuper efferant maritima latrocinia, quibus unicè dedita gens est. Illius decus ex quocunque navigante convectare prædas. Neque enim, ut aliis gentibus, certi hostes, cæteris pacati. Hostis est illis quemcunque spoliare impunè licet ; nec spoliis miserorum contenti, in ipsos sæviunt, captivosque illuvie, squalore, vinclis, famé macérant, donec, persoluto ingenti pretio, suas crudelitati victimas avaritia extorqueat. Ac ne mansuescere ullo modo queant ferocia ingénia, omnem politiorem litteraturam arcet ab iis absurda superstitio. Tali morum inhumanitate, cùm ab illis insolentiæ pœnas tonans Ludovici Magni classis repeteret,

viribus impares, ad ignavam eamdemque atrocem ultionem animum adjecerunt. Captivos, si qui aut patriâ , aut

  1. Voyez les Leçons latines anciennes , tom. I, Narrations Pulfion et Varenus.