communione religionis cum Gallô cunjuncti essent, ad ora tormentorum alligatos, incensi pulveris vi jaculabantur in auras, ut discerpta et disjecta hinc et indè membra artusque lacerati et truncata corpora, postquàm per aéra rotata fuerant, in gallicas naves recidentia, horrore ac fœditate eorum animos confunderent, quos justo arcere bello non poterant.
Ducebatur inter cæteros ad miserrimam necem Gallus, quem immanium belluarum potestati fors inimica dediderat, cùm ecce agnoscitur ab Algeriensi quodam virô primario, quem olim ille captum navali certamine, ut est mansuetum Gallicæ gentis ingenium, atque etiam in hostes fœderis humani memor, clementer et benignè habuerat. Tetigit hominem, Gallis similiorem quàm suis, accepti beneficii recordatio , et : « Si vos , inquit, juvenis egregii nobilitas, si virtus infausta nihil movet, at civi vestro, ac meis in rempublicam meritis amicum, hospitem, liberatorem condonate. » Simul memorat quemadmodum sibi apud eum justa et clemens servitus fuisset, et summâ liberalitale tractatus, et summâ facilitate dimissus, vitam et libertatem debere, videre se lucem, patriam, civium ora, ejus operâ, omnia parentum bénéficia ab illo se habere.
Ridere Barbari talia dicentem, eô infestiùs urgere captivum, et jam tormento alligare. Illic verô exarsit generoso animo furor, amensque, nec jam potens suî : « Viles, inquit, animæ, imbelles in hostem armatum, in inermem indefensumque truces, explete, sævissimæ belluæ, explete feritatem. Mihi quoniam amicum crudeli exitio eripere non datur, cum illo interire certum est ; idem ambos supplicii genus, idem horæ momentum auferet. » Nec dicto defuit fides. Accurrit ad Gallum sub ictu jam stantem, exspectantemque, dum admoto igné feralis machina fulminaret, et medium amplectitur, stringitque arctis ulnarum nodis, cum eo mox abripien-