Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


dus et spargendus per auras. Movit etiam Barbaros virtutis inauditae miraculum, expugnatâque tandem sævitiâ, ne civem perderent, hosti pepercerunt[1].

Car.Le Beau.


Aventure de François Civil.


Bello civîli in Galliâ ardente, Rothomagoque obsesso, res memoratu digna accidit. Franciscus Civilis, e vicinâ nobilitate juvenis strenuus, ac robustâ valetudine, cum suâ cohorte stabat inter propugnatores. Is glande plumbeâ, per maxillam dextram ad cervicem penetrante, ictus, cum e pomœrio decidisset, statim fossores, qui paulo infra vallum ducebant, mortuum rati, priùs spoliatum, cum altero itidem seminece compositum, levi terrâ sub meridiem obruunt. Finito dein sub vesperam certamine, cum quisque ad sua se reciperet, percontante lixâ, qui cum equo militari herum in proximâ plateâ exspectabat, an fama de interfecto Civile vera esset, a Gabriele Mongomerio duce responsum est : Et illum interfectum, jussuque suo terrœ mandatum. Quo intellecto, lixa pro summo beneficio petiit, ut locus indicaretur, quo heri cadaver erutum ad suos referet. Index ei datur a Mongomerio Johannes Clericus, ipsius stipatorum legatus, quocum lixa ad locum profectus, cùm erutâ terrâ cadavera tabo deformata, confusis oris lineamentis, reperisset, et in prato nequicquam exposita minime agnovisset, rursus re desperatâ, in foveam recondit, manu alterius humo exstante : quod cùm aliquantulùm

progressi respicientes animadvertissent, vériti ne manûs

  1. Fait arrivé en 1683. François-Joseph, comte de Choiseul, baron de Beaupré, capitaine de vaisseau en 1705, fut depuis gouverneur de Saint-Domingue. L'Algérien qui le sauva se nommait Hali.