Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/75

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. 68

indicio canes ad cadaver eruendum ac devorandum invitarentur, humànitate adacti eodem redeunt, acciditque ut, cùm manum terrâ obtegunt, adamas triangularis , quem digito inclusum Civilis gestare consueverat, ad lunam refulserit, ex quo lixa herum suum, quod ex facie non potuerat, agnovit; et, cùm os ori admovisset, spirare adhuc, et caloris fomitem in eo nondùm omninô exstinctum comperit, protinùsque corpus in equum, quo vectus venerat, imponit, et ad Claræ fanum, in quo vulnerati publicè curabantur, defert. Sed, cùm chirurgi in homine dubiæ vitæ curando operam ac médicamenta nequicquàm absumi causarentur, præsertim in tantâ sauciatorum multitudine, lixa semianimem in hospitium transvehit, in quo per quatriduum sine cibo et potu vitam incertam toleravit, tandemque, advocatis medicis , ex eorum consilio diducuntur contracti dentes, et juscula in os adhuc spirantis immittuntur, ac, vulnere deterso, médicamenta idonea adhibentur. Ex eo sensim refici vires, nictare oculi, aures ad circumstantium strepitum excitari, tandemque vox penè mortuo redire. Sed mox urbe captâ, ob veteres cum fratre simultates, cùm inimici homines in illius hospitium infestis animis irrupissent, in ipsius irreperti vicem, fratrem adorti, eum e conclavi, in quo jacebat, per fenestras in subjectam aream dedêre præcipitem. Verùm Deus misero rursùs praesto fuit. Nam factum est ut in eâ ingens fimi cumulus esset, qui cadentem excepit ; atque ità ab omnibus relictus, per triduum rursùs sine potu et cibo vixit, donec unus e cognatis eum per milites clàm ac noctu extra urbem in rusticum prædium transferendum curavit, in quo per otium plenè curatus est, pristinamque valetudinem post tôt veluti mortes ità recuperavit, ut quadraginta annis, et etiam, hæc scribente Thuano, deinceps in vivis fuerit.

De Thou, liv. XXXIII,