Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/76

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


De comite Fisci conjuratione

Conjuration du comte de Fiesque.

Cum Andréas Auria Genuæ libertatem, exactis Gallis, restituisset, ea publicæ administrationis ratio înstituta est, quæ, summi imperii magistratu, a quo lege nobiles excludebantur, cum nobilibus communicato, plebeias bine familias deprimeret, hinc supra modum patricias efferret; ut facilè vêtus odium inter nobiles et plebeii nominis cives, nondùm ex animis omninô exstirpatum, ex eo sensim vires resumere potuerit. Ità affectis popularium animis non defuturos in eâ civitate motus apparebat, si dux rebus novandis idoneus non defuisset. Eum se prœbuit Joh. Ludovicus Fliscus, Laviniæ comes, clarissimâ gente ortus, et elato artimo juvenis, quod ægrè ferret, recentibus Andreæ Auriœ meritis Auriacam domum, cui suam nullis partibus inferiorem existimabat, in tantam magnitudinem evectam, ut meritô popularibus et liberæ civitati gravis, sibi verô molestissima esset. Et ut Andream tôt adoreis mactum tantisque beneficiis, quæ ipse inficiari non poterat, de patriâ optimè meritum, propter ætatem et civium gratiam, quâ modestissimus senex minimè omnium totâ vitâ abusus est, patienter ferret, Janetini Auriæ fastum et asperitatem ferre nullo modo poterat. Is Thomæ Auriæ filius, in re tenui educatus, seriacam textrinam, quod apud illos minimè ignobile est, exercuerat. Sed cùm Andréas Thomæ patruelis, liberos non haberet, eum sibi, ut sanguine et nomine proximum, hæredem destinaverat, nec solummodô bonorum, sed amplitudinis ac potentiæ quasi successorem jam tum constituerat, viginti triremibus attributis. Quæ res ut erga nobilium juventutem summum favorem et auctoritatem Janetino conciliabat, ità apud populares maximam conflabat invidiam.