Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/161

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De virtute, modo, ac circumstantijs citationis, et banni.

Rubrica III.



Ut autem appareat per quos, et quando citationes, et banna sint facienda, et de eorum robore ad effectus, de quibus supra, et alios quoslibet legitimos, volumus ipsas citationes fieri per nuncios publicos, banna vero per praeconem communis hominum huius almae libertatis Sancti Marini, quos esse tales apparuerit, ex publicis nionumentis eiusdem, unaque citatio si personaliter facta fuerit pro quolibet actu sufficiat.

Si vero domi, duae pro una fieri debeant et utroque casu per cedulam.

Sed si contigerit citandum esse forensem, vel alias non habentem domicilium, vel habitationem in dicta Terra, vel districtu citetur per Plazarium ad valvas Palatij alta voce cum affixione cedulae bis diversis diebus cum termino ad arbitrium (inspecta locorum distantia) statuendo ad comparendum, et alia ut acciderit faciendum quolibet actu, ut supra.

Bannum autem tam de subdito, et habitatore , quam de forense, et non habitante fiat per praeconem ad valvas Palatij de mandato Iudicis, et sono tubae praemisso, in quo exprimatur qualiter talis ponitur in banno a Terra, et Territorio Sancti Marini propter contumaciam, et pro tali delicto, et eius poena, assignando certum terminum, ut supra in praecedenti statuto, servata semper debita differentia in termini assignatione, inter habitantem , et non habitantem; et tam citatio, quam bannum habilia dicantur, et suum producant effectum, etiam quod ad instantiam alicuius partis facta non fuerint, vel altera pars non comparuerit in termino, et contumaciam non accusaverit, nec fuerit per Iudicem desuper declaratum, et possit ad ulteriores actus procedi absque alia notificatione, citatione, vel requisitione, ut in praecedenti statuto, salva tamen semper allegatione, et probatione iusti impedimenti ipsius citati, et iustae causae ipsius banniti, ut in eodem statuto.

Probentur autem dictae citationes, et banna per relationem ipsius nuncij, vel praeconis in scriptis redactam, quibus circa eas, et alia sibi commissa, et per eos executa plenam fidem adhiberi volumus.