Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/173

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De gratijs non concedendis , de poenis conventionalibus , vel incameratis.

Rubrica XXIV.

Successive statuimus , et ordinamus , quod nemini in posterum gratia aliqua concedatur in totum, nec in partem, de poena aliqua conventionali ., nec de quibuscumque alijs poenis iam taxatis , firmatis , et incameratis , ex causa quantumcumque colorata , quae tales etiam intelligantur lapsis duobus mensibus de quibus in praecedenti statuto, vel alias si scriptae reperiantur ad librum ipsius Camerarij de consensu solvere debentis, aut de mandato Consilij generalis.

Neminique liceat id verbo , vel in scriptis in dicto Consilio proponere , nec preces id continentes , aut litteras illud postulantes legere , vel proponere , et Capitanei , vel alij quicumque qui contrarium quomodocumque attentaverint , incidant , et ipso iure , et facto incidisse intelligantur in poenam solvendi Camerae Communis tantumdem ex suo proprio : declarantes , quod praedicta in poenis conventionalibus procedant, licet poenae praedictae nondum ad Cameram Communis, et ad manus Camerarij nostri pervenerint.

De reductione condemnationum ad caput solidum propter pacem.

Rubrica XXV.


Ad inducendum. homines ad concordiam, statuimus , quod si quis fuerit inquisitus , accusatus , vel denunciatus de aliquo delicto , et pacem , et concordiam habuerit ab offenso , vel eius heredibus , illamque quandocumque ante sententiam produxerit , vel de ea fidem fecerit manu publici Notarij de ea rogati, in prima responsione, et confessus fuerit omnia, et singula, quae Contra eum intentarentur , solvat tantummodo caput solidum , idest duos solidos pro qualibet libra quantitatis in qua veniret condemnandus si concordia facta non fuisset, in illis videlicet casibus, in quibus offensa sine sanguine facta fuerit.

Ubi vero cum sanguine offensa facta fuerit solvat solidos quatuor pro qualibet libra quantitatis in qua veniret condemnandus si concordia producta non esset, ut supra.

Detracta tamen obtenta pace, et ea producta ex illis quarta parte,