Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
81
LIB. III.


vigore decreti a generali Gonsilio emanati sub anno 1599 de niense Iunij, dummodo caput solidum praedictum solvat cum effectu post dictam pacem, et concordiam habitam quandocumque ante sententiam, alias beneficium praedictum sibi non proficiat.

Non tamen possit huiusmodi beneficium caput solidi prodesse homicidijs, proditoribus , robarias, vel furta committentibus, sed ij secundum statuta puniantur.

De declinantibus iurisdictionem Terrae Sancti Marini.

Rubrica XXVI.

Statuimus, et ordinamus quod quaelibet persona laica cuiuscumque status, dignitatis, et praeminentiae existat ex Terra nostra Sancti Marini suoque Comitatu, et districtu, teneatur respondere, obedire, et parere Communi Terrae nostrae przedictae, et Dominis Capitaneis, qui pro tempore fuerint, et etiam coram eis litigare, et eius lites, tam civiles, quam crimiuales, et alias quascumque agitare, exceptis dumtaxat causis appellationum , quae omnia coram ordinarijs Iudicibus appellationum agitabuntur. Contrafacentes vero in libris vigintiquinque denariorum puniantur. Quicumque vero terrigena aliquem de Terra Sancti Marini , vel habitatorem ipsius, seu forenses aliquos, vel forensis terrigenam accusaverit alicubi extra Territorium falso, vel iuste de aliquo contractu, seu negotiatione cuiuscumque generis, qui contractus, et negotiatio lacti fuerint in Terra Sancti Marini , vel in eius foro , seu districtu , condemnetur accusans in quinquaginta libras denariorum Camerae Communis, et cetera, et ninilominus teneatur accusans accusato ad omne ipsius accusati damnum, et interesse sibi propter dictam accusationem obventum. Et quicumque etiam, tam terrigena, quam forensis huiusmodi accusatores denunciaverit , et manifestaverit , dimidiam partem condemnationis praedictae consequatur, et eius nomen nemini manifestabitur.

De rebellione , et eius poena.

Rubrica XXVII.

Cupientes statum huius almae libertatis Terrae Sancti Marini Deo semper auspice, ac pijssimi Advocati nostri Divi Marini precibus, ac intercessione inconcussum, ac illae sum perpetuo, sicut hactenus conservari, expresse, ac districte inhibemus, ne quis cuiuscumque