Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


sexus, dignitatis, vel conditionis existat sub quovis praetextu audeat , vel praesumat alium Principem, et Dominum dictae Terrae nominare, advocare, aut recognoscere, quam Consilium sexaginta virorum eiusdem, et qui alium nominaverit, elegerit, vel advocaverit, recognoverit, aut tale quid tractaverit, vel attentaverit, ad idve consilium, auxilium, et favorem quoquomodo praestiterit, vel sciverit talia tractari , et non statim revelaverit, incidat ipso facto in poenam privationis perpetuae omnium privilegiorum, immunitatum, ac honorum, quibus alias in dicta Terra potiretur, aut in futurum acquirere, aut potiri posset. Et propterea liti rebellis, et laese maiestatis crimine reus laqueo suspendatur , et in frusta scindatur cum confiscatione omnium bonorum.

De poena offendentium Dominos Capitaneos, vel eorum Officiales.

Rubrica XXVIII.

Cum apud generale Consilium sexaginta virorum resideat summa potestas in nostra Terra Sancti Marini, et eius Territorio, et eo non congregato Domini Capitanei pro tempore existentes habeant merum, et mixtum imperium , et supremam auctoritatem, et propterea incongruum videatur iliam a quoquam contemni, statuimus, quod si iquis, tam audax reperiatur, qui audeat, vel praesumat Capitaneos dictae Terrae pro tempore existentes, vel etiam eos, qui officium compleverint, occasione tamen officij, sive aliquem eorum Officialem ofTendere, vel (^ontra eos quomodolibet se se opponere dum eorum officium exerceant, et executionem impedire , talis sic offendens, seu opponens, et impediens ipsos Dominos Capitaneos, vel eorum alterum, et eorum Offtciales, ut supra, vel contra eos conspiraverit, arbitrio Consilij generalis dictae Terrae puniatur in aere, et persona usque ad mortem naturalem inclusive, et confiscationem omnium bonorum.

De poena propalantis secreta communis , vel tractantis de re praeiudiciali.

Rubrica XXIX.

Si quis a Sancto Marino, vel eius curia aliquod secretum ipsius Communis renunciaverit, vel propalaverit cuicumque extra vel intra curiam, aut alias cum aliquo tractaverit, proponendo, vel respondendo, renunciando, vel nunciata recipiendo per verba, literas, vel