Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/181

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De poena vendentis rem duobus.

Rubrica XXXIX.

Statuimus, et ordinamus quod nemo in Terra Sancti Marini, vel eius Curia , et districtu audeat , vel praesumat rem eamdem duobus, vel pluribus vendere, nisi simul in uno contractu, vel cum ementium consensu , aut in casibus de iure permissis. Alias contrafacientes poenam incurrant librarum decem denariorum, si res vendita fuerit mobilis.

Si vero fuerit immobilis, viginti librarum pro quolibet, et qualibet vice, et nihilominus prima venditio auctoritate praesentis statuti valeat, et teneat, et ceteris praeferatur, etiam quod ex alia translata esset possessio, dummodo ex aliquo alio defectu non impediatur.

De poena delinquentium circa custodias.

Rubrica XL.

Statuimus , quod electus, sive vocatus ad custodiam Terrae Sancti Marini de nocte, vel de die, accedere debeat competentibus armis armatus, et in loco custodiae, ea durante, continuo morari, nec reeedere, ibique vigilare debito tempore, circumspicere, et diligenter custodire sub poena deficienti in aliquo ex his decem solidorum de facto Camerae Communis applicandorum, et ultra ad arbitrium Dominorum Capitaneorum, et Consilij duodecim , etiam corpbrali, secundum facti, et temporis qualitatem, ita ut tempore belli, vel alicuius suspicionis, aut tristis eventus inde sequuti , semper debeat augeri, et possit, etiam usque ad mortem naturalem inclusive, et intelligatur defecisse, et custodiam non fecisse, quotiescumque facta perquisitione non fuerit repertus in loco custodiae, vel aliter constiterit nisi doceat se de licentia Dominorum Capitaneorum, vel alterius deputati recessisse.

Nemoque ad tales custodias accedat , nec admittatur, vel deputari possit , qui non sit supra quindecim annis , alias habeatur pro non custode, et custodia non facta teneatur ad incursum supradictarum poenarum, et semper ubi alter fuerit subrogatus loco deficientis, solvat sibi mercedem debitam ultra ipsam poenam, et in Arcibus poenae duplicentur.