Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/182

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
85
LIB. III.


De canibus qui aliquam bestiam morderent.

Rubrica XLI.

Si quis terrigena, aut forensis, aut habitator dictae Terrae, Comitatus, et districtus habens canem in domo, et ipsum ad mordendum aliquam bestiam incitaverit^ quae propterea vulnerata remaneat, et ex tali vulnere moriatur, huiusmodi canis dominus poenam incurrat solidorum viginti denariornm pro qualibet vice/et damnum semper emendet iuxta extimationem nendam per extimatores Communis.

Et si canis non esset incitantis praedicti^ eamdem poenam solvat, et damnnm occisi animalis emendet.

Si vero animal praedictum non moriretur, sed inutile fieret, dominus canis, seu canem incitans, solvat pro poena decem solidos.

Sed si aliquis canis ex se ipso absque eo, quod ab aliquo incitatus fuerit aliquod animal interfecerit , vel morsu inutile reddiderit., dominus illius canis illud damnum emendet iuxta dictorum extimatorum extimationem.

Et similiter si aliquod aliud animaj aliquod alterum animal. interemerit^ vel inutile fecerit, domijiuB animalis damnum emendet, nec sit unquam locus dationi animalis pro noxa.

De lapidicinis impeditis non tenendis ., et poena auferentium lapides , aut arenam.

Rubrica XLII.


Si quis. fodi , seu incidi fecerit lapides in lapidicinis Communis dictae Terrae^ teneatur eos exportari facere, vel de loco amovere, ne alios ibidem fodere volentes impediant., infra tempus sex mensium., quo termino elapso eos tollere, vel amovere cuicumque impune liceat, dummodo si eis uti voluerit : solvat domino, qui eos u foderit , seii fodi fecerit, va^orem dictorum lapidum per Dominos Capitaneos arbitrandum aliqua cognitione praemissa.

Si quis autem lapides alicuius:, vel arenam alibi existenteis abstulerit, teneatur vice qualibet ad poetiam solidorum viginti, et ad rei extimationem Domino per solvendam.