Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/183

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De poena forensis commorantis in Territorio , et ipsum hospitantis absque licentia.

Rubrica XLIII.

Longa experientia compertum est ex adventu forensium plura nostris hominibus damna., et caedes contigisse.

Volumus propterea, statuimus, et ordinamus nemini in posterum licere qui non sit oriundus ex hac nostra Terra, vel eius Territorio , et districtu , vel non receptus in civem et hominem nostrum iuxta formam statuti nostri, in dicta Terra., vel eius Territorio, Comitatu, et districtu, comprehensis et quibuscumque Castris, et locis nobis subiectis, habitare., vel morari ultra trium dierum spatium sub poena scutorum decem, et trium ictunm funis.

Quam poenam incurrere quoque volumus eos, qui eosdem fuerint hospitati, vel aliter quomodocumque in eorum domibus, vel bonis quibuscumque receperint absque licentia in scriptis obtinenda ( tam in primo supradicto casu, quam in hoc praesenti capite ) Dominorum Capitaneorum , et Consilij duodecim.

Declarantes, quod si forensis^ ut supra hospitatus, et receptus fuisset bannitus, et capitaliter condemnatus, huiusmodi receptans subiaceat, et subiacere intelligatur poenis in decretis, et bannimentis de receptantibus bannitos et eorum materia comprehensis.

Cui nulla inde ignorantiae banni praedicti excusatio admittatur.

Immo ob non petitam licentiam praedictam in manifesta scientia fuisse praesumi volumus, et ordinairius, et contrarium probari non posse.

De poena ascendentium ., et descendentium per moenia Terrae Sancti Marini , vel aliunde , quam per portas.

Rubrica XLIV.

Si ullo unquam in loco acriter, et acerbe animadverti debet in eos, qai muros transcendunt, illos profecto acerrJme, et severissime plectendos esse congruit, qui id facere praesumpserunt in Terra libertatis nostrae Sancti Marini cum non sine maximo sumptu, et omnium incommodo, ac damno diurnae, atquae nocturnae fiant excubiae.