Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/185

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

De poena interficentium , vel capientium columbos.

Rubrica XLVI.

Statuimus, et ordinamus, quod quicumque terrigena Terrae Sancti Marini, vel etiam forensis ausus fuerit columbos interficere in Terra Sancti Marini, vel in eius Territorio, Comitatu, et districtu, et in quocumque loeo praedictorum, solvat ipso facto scutos decem, et duobus ictibus funis publice plectatur, in quam poenam incidisse, et incurrisse quoque dicatur is, qui columbum aliquem laqueo, vel aliquo alio modo ceperit. Qui vero contra eos tentaverit licet non compleverit, cum per eum non steterit, in dictos scutos decem puniatur.

Et quilibet praedicta denunciare possit et habeat quartam partem poenae, et eius nomen teneatur occultum.

De poena offendentium in Ecclesia.'

Rubrica XLVII.

Considerantes; quod in sacrosanctis Ecclesijs oum pace, et quiete vota competit celebrari., statnimns, et ordinamus, quod si quis in Ecclesia, et dum divina eelebrantur dfficia aliquem dolose, et animo deliberato occiderit furcis laqueo suspendatur, ita quod moriatur, et sepeliri non possit, nisi de voluntate expressa Consilij generalis, et eius bona publicentur, et in comriiune deveniant.

Et qui : amoverit a furcis, vel amoveri mandaverit sine licentia praedicta de facto iri centum librarum poenm incurrisse dicatur.

Si vero in Ecclesia quis aliquem eum sangttine percusserit, aut cum fractura ossis, ultra poenam ipsius delicti ordinariam, banniatur ratiohe loci; perpetuo a Terra Sancti Marini, et eius fortia, et districtu in poenam amputationis manus qua deliquit, et remissionis in perpetuum exilium.

Si autem sine sanguine, tunc ultra alias poenas in alijs statutis comprehensas banniatur per quinquenium a Terra et Territorio praedicto in poenam librarum centum Camerae Communis de facto applicandarum.