Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/190

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
89
LIB. III.


De poena homicidij deliberati, vel dolosi, et proposita pro talibus reis non facienda.

Rubrica LII.

Statuimos, ouod si quis deliberato anitno, vel aliter dolose aliquem internciat, vel taliter percutiat, ut inde moriatur in Terra Sancti Marini , vel eius curia , et districtu , condemnetur in poenam capitis naturalis , et confiscationis omnium bonorum mobilium , immobilium , iurium , et actionum , quae poena capitis si tunc, et quandocumque in fortiam curiae condemnatus pervenerit omnino executioni mandetur, ita ut penitus moriatur, et interim sit, et intelligatur diffidatus, et hostis publicus, ac bannitus in persona, et aere.

Nemoque pro talibus homicidiarijs , nec ipsi quidem Capitanei possint supplicare , vel propositam aliquam in Consilio , vel Arengo facere, vel modo aliquo ad eorum favorem quicquam facere , tractare , vel consulere , sub poena periurij , ac nullitatis actus cuiuscumque, sed quae supra statuta sunt ad unguem observentur.

De homicidio culposo, vel casuali, vel per minorem quatuordecim annis commisso.

Rubrica LIII.

Si quis autem homicidium commiserit lata , vel latissima culpa puniatur poena confiscationis dimidiae partis bonorum , iurium , et actionum , ut supra , ac perpetui exilij a Terra Sancti Marini, eiusque curia, et districtu. Et si in eo fuerit repertus, impune occidi possit. Et si pervenerit in fortiam curiae post condemnationem de eo factam , transmittatur ad triremes ad beneplacitum Illustrissimi generalis Consilij. Si autem fuerit homicidium commissum levi culpa , casu fortuito , aut per minorem quatuordecim annis , puniatur delinquens arbitrio Dominorum Capitaneorum , et Consilij duodecim .

De poena parricidij.

Rubrica LIV.'

Cum diabolicum sit in eos saevire, qui pietate amplectendi sunt, propterea attrocissimum, et nefandum crimen parricidij condigna pcena punire volentes, hac salubri lege sancimus, quod si quis maior decem,etocto annisdolose, et appensate parricidium commiserit,