Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/191

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


et in fortiam curiae pervenerit furcis laqueo suspendatur , ita ut moriatur, et eius cadaver in quatuor partes dividatur, nec sepeliri possit, nisi de expressa consilij generalis voluntate, et eius bona publicentur, et in Commune deveniant.

Si quis vero sepelierit , et sepeliri mandaverit absque licentia praedicta, de facto librarum centum poenam incurrat.

Minores autem decem, et octo annis, maiores tamen quatuordecim committentes parricidium dolose , ut supra , banniantur perpetuo a Terra Sancti Marini, eius fortia, Comitatu , et districtu in poenam amputationis capitis, et eius bona publicentur , ut supra.

Si quis autem citra mortem aliquem ex ascendentibus dolose offenderit, et ipse offensus eum coram iusdicentibus in dicta Terra accusaverit , puniatur in triplum eius , in quo puniretur si extraneum offendisset , et similis poena sit contra eos , qui verba protulerint iniuriosa contra praefatos. Si autem ad relatoris denunciam procedatur , puniatur offendens simplici poena qua offendentes extraneos puniuntur.

Si autem parricidium, et aliae quaecumque offensiones culpa fuerint commissae puniantur arbitrio Dominorum Capitaneorum , et consilij duodecim considerata qualitate culpae , conditione delinquentis , et delicti , sine clementia tamen , sed potius ad rigorem.

De poena committentis proditionem contra Commune.

Rubrica LV.

Quia proditorum genus pessimum est, cum hominibus in occulto nocere studeant, statuimus, et ordinamus, quod nemo audeat tractare, vel quoquomodo praesumat ordiri, vel facere aliquam proditionem contra Commune Terrae Sancti Marini, nec aliquid tractare , ordinare , vel attentare , propter quod praesens status dictae Terrae, vel eius Castrorum mutari possit, vel ad manus aliquorum inimicorum dicti Communis, et hominum pervenire. Qui vero contrafecerit si capi poterit , et in fortiam curiae devenerit , ut eius poena sit alijs in exemplum, trascinetur ad caudam asini per Terram Sancti Marini, et ad locum iustitiae ducatur, et ibidem furcis laqueo suspendatur, ita quod penitus moriatur, et eius bona omnia devastentur, et publicentur, et sic devastata, et publicata remaneant in Commune, nec aliqui ex descendentibus ex eo possint aliquo tempore morari, vel habitare in dicta Terra, curia, Comitatu, vel districtu,