Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/199

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De poena ludentium ad aleas , vel taxillos.

Rubrica LXVIII.


NEMO audeat, vel praesumat in Terra Sancti Marini, vel eius curia, et districtu, vel prope confines dictae Terrae per unum milliare ludere ad aleas, seu cartas, nec ad aliquem ludum taxillorum in quo perdatur, vel vincatur pecunia, aut alia res, praeterquam ad taroccos, tabulas., vel scaccos, sub poena solidorum viginti pro quolibet, et qualibet viee, et eadem poena puniatur, qui ludum in domo sua acceptaverit, vel ad ludum mutuaverit aleas, taxilloB, vel pecunias, vel alium pro eo sive sui nomine ludere fecerit. Et quilibet possit accusare contrafacientem, et teneatur secreto, et habeat tertiam partem poenae, et ei credatur cum iurainento, et uno teste fidedigno.

De vi expulsiva , vel turbativa.

Rubrica. LXIX.

Cum nemini Iudex in facto proprio esse conveniat, praesenti statuto decernimus., et strictius inhibemus, ne quis cuiuscumque gradus, et conditionis existat, audeat, vel^ praesumat auctoritate propria rem immobilem corporalem, vel incorporalem apud alium existentem invadere, velpossessionem aliquam turbare, nec ius sibi in ea dicere , sed super ea iudicem adeat competentem, et si contrafactum fuerit, vel mandatum praeter rei restitutionem, et damni satisfactionem , et turbationis cessationem in libris viginti denariorum puniatur. Nec a dicta poena excusetur praetextu alicuius tituli ., nisi illius, quod rei rraditionem, vel ingrediendi licentiam ab eodem possessore habuerit, vel licentiam a Iudice in casibus a iure permissis possessore ipso praesente., vel requisito. In quam poenam incurrere volumus quoscumque, qui possessores, vel possessorem non admiserint redeuntem; vel illum impediverint.

Et si dicta poena minor esset, quam dimidium valoris rei occupatae, sive invasae, augeatur poena praedicta usque ad ipsum dimidium valoris rei invasae, et occupatae, et in qua violentia turbativa fuerit commissa.

Liceat autem accusanti de turbata possessione quandocumque ante sententiam renunciare accusationi, solvendo Communi decem solidos, salvo tamen iure parti accusanti ad expensas, et interesse per capitaneos arbitrando.