Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/200

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
94
LIB. III.


De prohibentibus aliquem testari.

Rubrica LXX.

Prohibentes directe , vel indirecte , et quomodocumque aliam personam testari libere , seu aliter in ultima voluntate disponere de bonis suis , in poenam falsi teatamenti , de qua supra sub Rubrica de falsis, incurisse censeantur.  ; Et ipso facto omne ius, seu commodum, quod in bonis, vel ad bona huiusmodi personae prohibitae haberent, seu habere possent, vel sperarent, perdant, et ammittant, et inde ipso facto perpetuo sint privati, et proximioribns post eos deferatur, ita ut ipsis quacumque de causa nulla utilitas, vel commodum acquiri possit, vel ex ipsis acquiratur.

De furtis.

Rubrica LXXI

Si quis furtum commiserit in Terra Sancti Marini, vel eius curia, Comitatu, et districtu , si quidem valoris decem solidorum, vel ab inde infra, solvat quinquaginta solidos.

Si vero a decem solidis supra usque ad quadraginta, solvat libras quinque.

Si vero a solidis quadraginta usque ad centum , solvat libras decem denariorum.

Si vero a centum solidis supra usque ad libras vigintiquinque , solvat libras quinquaginta denariorum, et hoc casu si dictam pcenam non solverit actualiter infra decem dies a die latae sententiae, virgis fustigetur per loca publica, et consueta dictae Terrae.

Si vero a vigintiquinque libras supra usque ad quinquaginta, solvat libras centum denariorum, quas si actualiter non solverit infra terminum in condemnatione praefixum, fustigetur, et bulletur.

Si vero a quinquaginta libris ut supra cuiuscumque fuerit quantitatis, vel valoris solvat libras ducentum, quas si infra terminum in condemnatione praefixum non solverit , ut supra, per triennium ad triremes transmittatur , et semper, et omni casu praedictorum furtum emendet , et rem furatam restituat.

Si quis autem furari consueverit, et tria furta commisisse constiterit, quorum qualitas, sive extimatio simul coacervata, vel cumula