Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/201

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


ta faciat summam, et valorem librarum vigintiquinque denariorum (etiam quod tertium tantum furtum in Terra, curia, et districtu praedictis fuisset commissum, et pro primis duobus, fur fuisset debite punitus ) furca suspendatur , donec penitus moriatur.

Si vero facta coacervatione non ascenderet ad tantam summam, sed tamen decem libris supra , mittatur ad triremes per quinquennium, a decem autem infra fustigetur, et mittatur in perpetuum exilium a Terra, et Territorio praedictis, sub poena triremium , ut supra , ipso exilio firmo remanente.

Declarantes insuper quod in easdem respective poenas incidat, non solum qui furatus fuerit intra, ut supra, sed etiam qui extra Territorium, dummodo tamen res furatas attulerit, vel eas contractaverit intra Territorium.

Et praemissa observari volumus contra eos, qui etiam res ubicumque furatas emerint scienter , vel receptaverint.

Quicumque autem per vim alicui abstulerit rem valoris decem solidorum, vel ab inde infra condemnetur in libras decem denariorum.

Si vero a decem solidis supra , usque ad centum , solvat libras vigintiquinque denariorum.

Ab inde vero supra puniatur realiter , et personaliter arbitrio Dominorum Capitaneorum, ita ut semper maior sit poena, quam simplicis furti absque violentia. Et noc intelligatur praeter stratas publicas.

Si quis vero in strata publica non occasionaliter, sed data ad id opera derobaverit aliquem de libris quinque, vel re valente tantumdem , vel ab inde supra, furcis suspendatur, ita quod penitus moriatur.

Et ab inde infra trasmittatur ad triremes per quinquennium.

Si vero occasionaliter , puniatur arbitrio, ut supra, facti, et personarum qualitate considerata.

De crimine assassinij.

Rubrica LXXII.

Assassinii crimen sicut est mter caetera gravissimum, ita ut debite illud coerceamus , statuimus , quod si per aliquem committi contigerit in Terra, Territorio, vel districtu Sancti Marini, tam assassinus, et offendens ipse, quam mandans, et fieri faciens pari poena puniantur. Et si quidem offensa processerit simpliciter, et citra mortem membri, vel officij membri, aut nervi truncationem , debilitationem, aut cicatricem, puniantur, et quilibet puniatur etiam ob percussionem sine sanguine