Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/202

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
95
LIB. III.


poena ducentarum librarum denariorum, quae poena si non fuerit soluta infra mensem a die latae sententiae, manus dextera utrique amputetur; ita ut a corpore penitus separetur.

Si vero truncatio, debilitatio, aut cicatrix, ut supra intervenerit, aut secuta, seu secutura, aut remansura fuerit, in libris septingentis denariorum quilibet puniatur, quam poenam si non solverit, ut supra, utraque manus cuilibet abscindatur.

Sed si mors intervenerit, aut secuta fuerit uterque furcis laqueo suspendatur, ita ut moriatur. Volentes ad maiorem talis criminis detestationem, quod mandans per assassinium offendi , ex solo simplici, ac puro mandato, nullo secuto actu, vel effectu, puniatur poena librarum centum, et mandatarius, seu assassinus similiter, nisi tamen assassinus incontinenti recepto mandato, vel quam primum potuerit ea Dominis Capitaneis, vel ei contra quem mandatum est revelaverit, quo casu excusetur.

Rursus volentes quod quilibet etiam forensis pro tali delicto, et mandato etiam extra Territorium dato, racto , vel commisso ex eodem processu, et sententia, de qua per publicum constet instrumentum, vel processu , seu sententia de novo faciendo, et ferenda possit in dicta Terra per Dominos Capitaneos, si in eorum fortiam pervenerit, eorum arbitrio in aere, et persona puniri tamquam vagabundus, pro tali quemcumque assassinum, et mandantem, ut supra habentes, et auctoritate praesentis statuti decernentes, et declarantes, quatenus opus sit, et ex nunc, prout ex tunc, quam primum in nostram iurisdictionem se receperit, aut illam attigerit.

Si autem de veritate criminis constare hoc casu non possit, constet autem per tres testes de publica voce, et fama talem forensem esse, vel fuisse assassinum, vel mandatorem, ut supra, adhuc puniri ex hoc solo possit arbitrio eorumdem in aere, et persona, ut supra, et omni casu quo non puniretur ad mortem , ultra poenam , quae imponi contigerit , semper a Terra , et Territorio expellatur sub perpetuo banno aeris , et personae.

Assassinus autem intelligatur , et reputetur auctoritate praesentis Statuti . quicumque pecunia, vel alia re accepta, vel promissa , aliquam personam offenderit , vel percusserit ad mandatum alterius , seu altero fieri faciente , corruptela , vel pacto pecuniae , vel alterius rei cuiuscumque interveniente.

Item si quis extiterit mediator inter assassinum , et facientem assassinium committi , vel fieri , vel pecuniae , aut alterius rei depositarius , sive promissor ad hoc in