Pagina:Lex Salica (1906).pdf/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
28
LEX SALICA.


XVIII. De eum qui innocentem[a] hominem ad regem accusat.

§ 1. Si quis ad regem innocentem hominem absentem[b] accusa­verit, Malb. seulando efa hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII210 culpabilis iudicetur.

Add. 1[c]. Si vero tale crimen ei imputaverit, unde mori debuis­set si verum fuisset, ille qui eum accusaverit VIII M denariis qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

XIX. De maleficiis211.

§ 1212. Si quis alteri herbas[d] dederit bibere[e] ut[f] moriatur, solidos CC culpabilis iudicitur[g].

§ 2. Si quis alteri maleficium fecerit[h] et ille cui factum fuerit evaserit[i]214, auctor sceleris qui hoc admisisse probatur, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[k] culpabilis iudicetur.

Add. 1[l]. Si quis alteri maleficium superiactaverit[m]215 ubilibet miserit, solidos LXII et dimidium culpabilis iudicetur.

Add. 2[n]. Si quis mulier altera mulieri maleficium fecerit[o] unde infantes non potuerit habere218, solidos LXII et dimidium culpabilis iudicetur.

XX. De eum qui ingenua muliere manum vel brachio aut digito extrinxerit219.

§ 1. Si quis ingenuus homo ingenue muliere[p] manum[q] vel brachio aut digito extrinxerit, cui fuerit adprobatum, solidos XV[r] culpabilis iudicetur.