Pagina:Lex Salica (1906).pdf/31

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
29
LEX SALICA.


§ 2[a]. Si brachium praesserit[b]220, solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 3. Certe si super cubitum manum miserit[c]221, MCCCC[d] dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 1[e]. Si quis mamillam mulierem capulaverit[f]222, solidos XLV223 culpabilis iudicetur.

XXI. De navibus furatis[g].

§ 1. Si quis extra consilium domini sui224 navem alienam mo­verit225 et[h] cum ea[i] transierit, CXX dinarios[k] qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 2[l]. Si vero ipsa nave furaverit et[m] perventus fuerit, DC di­narios[n] qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis navem[o] de intro clavem furaverit227, MCCCC di­narios[p] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis ascum de intro clavem repositum[q] et[r] insuspensum228 pro studio posito furaverit, MDCCC dinarios[s] qui faciunt so­lidos XLV culpabilis iudicetur.