Pagina:Lex Salica (1906).pdf/42

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
40
LEX SALICA.


Add. 2[a]. Si vero pedes copulatus fuerit et ibidem mancatus fu­erit[b], denarii MDCC qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 3[c]. Si vero pedes excusserit, denarii MMD[d] qui faciunt solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur.

Add. 4[e]. Si quis alterum oculum[f] evellerit[g], solidos LXII[h] et semissem culpabilis iudicetur.

Add. 5[i]. Si nasum[k] exciserit, denarii MDCCC[l] qui faciunt so­lidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 6[m]. Si auriculam excusserit, solidos XV[n] culpabilis iudi­cetur.

§ 3. Si quis de manum vel pedem policem excusserit[o], II M de­narios[p] qui faciunt solidos L culpabilis iudicetur.

§ 4[q]. Si ibidem[r] ipse polix mancatus pependerit, MCC dinarios[s] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 5. Si vero secundum digito id est unde sagittatur300 excusserit, MCCCC dinarios[t] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 7[u]. Sequenti vero digito qui excusserit, DC dinarios[v] qui faciunt solido XV culpabilis iudicetur.