Pagina:Lex Salica (1906).pdf/43

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
41
LEX SALICA.


Add. 8[a]. Quarto vero digito qui excussus fuerit, solidos IX[b] cul­pabilis iudicetur.

Add. 9[c]. Minimo digito qui excussus fuerit, DC dinarios qui fa­ciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 6[d]. Sequentes[e] vero digitis id est tres si pariter in unum iectum inciderit, solidos L[f] culpabilis iudicetur.

§ 7[g]. Si duos excusserit, solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 8[g]. Si vero unum inciderit, solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 10[h]. Si linguam alteri capulaverit ut loqui non possit, so­lidos C culpabilis iudicetur.

Add. 11[i]. Si quis dentem excusserit, solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 9. Si quis[k] hominem ingenuum[l] castraverit[m]301, VIII M dinarios[n] qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 12[o]. Si vero ad integrum tulerit, denarios VIII M qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

XXX. De conviciis303.

§ 1. Si quis alterum cinitum304 vocaverit, solidos III[p] culpabilis iudicetur.