Pagina:Lex Salica (1906).pdf/48

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
46
LEX SALICA.


§ 2. Si[a] quis per aliena messe339 postquam levaverit[b] erpicem[c]340 traxerit aut per eam cum carro341 sine via transversaverit, CXX dinarios[d] qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis per messem alienam iam palmitantem[e]342 sine viam aut[f][g] sine semitam343 transversaverit[h], DC dinarios qui fa­ciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si344 quis per malo ingenio in curte alterius aut in casa345 vel in quolibet aliquid de furto[i] miserit346, hoc est nesciente do­mino, et ibi inventus fuerit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[k]347 culpabilis iudicetur.

Add. 2[l]. Si quis in curte alterius post solis occasum348 in furtum349 ingressus fuerit et ibidem fuerit inventus, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV350 culpabilis iudicetur.

XXXV. De homicidiis servorum vel expoliatis[m].

§ 1. Si[n] quis servus servum occiderit, homicida[o] illum domini inter se dividant351.

§ 2. Si quis ingenuus servum alienum[p] expoliverit352 et[q][r] ei