Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/11

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

vino vel aqua ita dilutal, ut fiat aliquo modo fluxilis, intincto, præmissa benedictione Pater-familias eam primus quasi degustat, eandemque Benedictionem cæteris propria voce repententibus consimiliter comendandem porrigis. Quo ipso actu liberis, quid hoc ipsum significet, interrogantibus respondet: Hæc quam ex rebus flavis conflatam cernitis massam, significat limum, quem in Ægypto patres nostri olim difficili labore pedum suorum calcaverunt; Apium vero quod vidistis nos illi massæ intingere, stramentum denotat, quod Patres nostros undiquaque ex omni terra hinc & inde oportuit conquiere, ut eo limum consolidarent.

Hisce omnibus paratis assident mensæ, & unicuique infunditur poculum suum: quo elevato Pater-familias sequentia verba quasi cantillando profatur:

Benedictus sis tu, Domine DEUS noster, creans fructum Vitis. Benedictus Tu, Domine Deus noster, Rex Seculi, qui elegit nos præ omni Populo, & evexit nos præ omni Lingua, & sanctificavit nos præceptis suis, & dedisti nobis, Domine Deus noster, cum dilectione festa (annua) in gaudium, festivitates & tempora in lætitiam, diem festi azymorum hunc, tempus liberationes nostræ, convocantionem sanctam, memoriam exitus Ægypti: quoniam nos elegisti, & not sanctificasti præ omnibus populis, Pesta (annua) sanctitatis tuæ cum gaudio & lætitia hæreditare nos fecisti: Benedictus tu, Domine sanctificans Israel & tempora. Benedictus tu, Domine Deus noster,qu vivificavit nos, & superstites fecit