Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/15

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


Lex, (id est, quatuor filios hominum respicit lex:) Quorum unus sapiens; alter impius: unus simplex, alter vero plane interrogare nesciens (est:)

[a] Per LOCUM Hebræis intelligitur DEUS; propterea quod, uti & Sacra Novi Testamenti Scriptura loquitur, Att. 17. v. 28. Omnes in eo vivamus, moveamus, & simus.

Sapiens quid dicit? Quænam illa sunt testimonia, itatura & judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster vobis? Tum tu quoque dicas ipsi, juxta constitutiones Paschatos: Non dimittuntu (cœtum comendentium) post esum (agni) Paschalis cum bellariis. (Hoc est, non sinunt cœtum comendentium post esum agni paschalis, comedere secundarum mensarum delitias.)

Impius quid icit? Quis (est) hic cultus vester? Exod. c. 12. v. 26. VESTER (dicit) & non SUUS (cultus:) & quoniam se ipsum excludit à communione, abnegat fundamentum: Tunc tu quoque hebeta ipsi dentes & dic ipsi: propterea fecit MIHI hoc DEUS in egressu MEO ex Ægypto: Exod. c. 13. v. 8. MIHI (secit hoc Deus) & non IPSI: &quamvis suisset etiam ibi, non tamen redemptus suisser.

Simplex quid dicit? Quid hoc (sibi vult?) Exod. c. 13. v. 14. Et dieæ ipsa, Manu forti eda-