Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


ti eduxit nos. Deus ex Ægypto è domo servorum.

Et ille qui nescit interrogare, ei aperias, quemadmodum scriptura dicit Exod. c. 13. v. 8. Et annuntiabis filio tuo in die illo dicendo: propterea fecit mihi hoc Deus, in egressu meo ex Ægypto.

Poteritne (hoc fiere) ab initio mensis? (Non;) Scriptura (enim) ait, IN DIE ILLO: (Ergo) Si IN DIE ILLO, possum (dicere) dum adhuc dies (est?) Non: Scriptura enim addit PROPTEREA: Quod (Propterea;) in nullum alium sensum dixit, nisi de ea hora, qua panis non fermentatus & herbæ amaræ propositæ fuerint tibi.

Primò parentes nostri cultores fuerunt cultus alieni, nunc vero fecit nos appropinquare (a) LOCUS ad cultum suum, sicuti scriptura dicit: Josue, c. 24, v. 2. Et dixit Josua ad omnem populum; Sit dixit Dominus Deus Israelis, trans-fluvium habit arunt patres vestri à seculo Terachi patris Abrahami & patris Nachori, & coluerunt Deos alienos.

(a) LOCUS, ut supra dictum est, DEUM significat, si majusculis literis scriptum inveniatur, quod semel hic dixisse sufficit.

Et accepi patrem vestrum Abrahamum trans-fluvium, & dixi