Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


que im massam, ex ficubus, dactylis, uvis passis &c: confectam, lutumque denotantem, intigit: & post hanc benedictionem comedit, cæterisque distribuit, qui id, dictâ benedictione, comendunt, dicentes:

Benedictus (sis) tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, qui sanctificavit nos præceptis suis, & præcepit nobis comestionem herbarum amararum.

Deinde tertiam, quæ (ut supra dictum est) Israëlitas denotat, promens placentam, frangit de ea frustulum: illudque, herbis amaris vel raphano majore involutum, comedit; hisce, absque omni benedictione, additis:

Si fecit Hillel in tempore, quo domus sanctarii stetit: involvit pani azymo herbas amarar, & fic unà comedit, ad confirmandum, quod dicitur Num. 9. vers. 11. Cum panibus azymis & herbis amaris comedant illud.

Absoluta hucusque hujus sacræ Cœnæ oratione, incipiunt cœare, hac tamen Patris-familias additâ admonitione; comedant ita, ut postea recordationis panem adhuc avidè & devotè recipere queant: Itaque Cœnâ necessariò ante mediam noctem solemniter absolutâ, media recordationis, sub mappa recondita, pacenta â Patre-familias promitur, distribuitur & comeditur. Deinde tertium ordine, quod idem primum est gratiarum actionis poculum, singulis infunditur: Et Pater-familias ipse gratias agere tenetur; petitâ primùm ab accumbentibus veniâ. Quod fi Sacerdos præsto fit, ipsi præ omnibus hunc honorem defert, deinde Doctoribus, postea Rabbinis vel Magistris, tandem reliquis: & dicit:

Cum licentiâ Dn. Sacerdotis, Doctorisque nostri summi, Magistrorum nostrorum, & præsentis Sodalitis meæ, benedicamus Deo nostro, quod de (bonis) suis comedimus, & de bonitate ejus vivims:

Cui