Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

essentie corporis. Unde elicitur quod corpus habet terminos duplicis rationis quantitatis et essentie. Et est distinctio sicut inter suppositum et naturam. Unde sicut corpori illabi possunt ita et potentijs affixis organis corporalibus & per consequens possunt impressiones facere in potentias. vnde per accidens talis operatio et impressio resultat in intellectum cum eius obiectum sit fantasma sicut color visus vt dicitur in. iij. de anima. et consequenter per accidens vsque ad voluntatem quia voluntas suum obiectum recipit ab intellectu sua ratione boni secundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni veri et apparentis. Ad tercium argumentum cognoscere cogitationes cordis est dupliciter. vel in suo effectu vel vt sunt in intellectu. Primo modo non solum angelus sed etiam homo cognoscere potest: licet angelus subtilius vt patebit. Nam interdum cogitatio cognoscitur non solum per actum exteriorem sed etiam per immutationem vultus. et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Unde Augus. in li. de diuinatione demonum. dicit. quod aliquando hominum dispositiones non solum voce prolatas sed etiam cogitatione conceptas cum signa quedam ex animo exprimuntur in corpore tota facilitate perdiscunt. quamuis in libro retractationum hoc dicat non esse asserendum. quomodo hoc fiat estimo quod retractat. Si quis diceret eum sensisse quod cogitationes demon cognosceret in intellectu. Alio modo possunt cognosci cogitationes prout sunt in intellectu et affectiones prout sunt in voluntate. et sic solus deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est. quia voluntas creature rationalis soli deo subiacet: et ipse in eam solus operari potest qui est principale eius obiectum & vltimus finis. et ideo ea que in voluntate sunt vel ex voluntate sola dependent: soli deo sunt nota. Manifestum est autem quod ex sola voluntate dependet quod actu aliquis aliqua consideret. quia cum aliquis habet habitum scientie vel species intelligibiles in eo existentes vtitur eis cum vult. Probatur etiam ex his que dicta sunt. quia angelus non potest illabi anime ergo non potest per naturam videre ea que sunt in anima. et quandiu sunt in intimo anime. Unde quando arguitur. Demon non potest videre cogitationes cordium. ergo non potest corda seu mentes hominum ad amorem vel odium incitare. Dicitur quod sicut cognoscit scilicet per effectus & subtiliori modo quam homo: ita etiam subtiliori modo potest immutare ad odium vel amorem commouendo fantasmata & intellectum obtenebrando. Est etiam aliquid timorosis conscientijs & virtuosis pro eorum consolatione aduertendum quod immutatio sensibilis exterior & corporalis que concomitatur cogitationes hominis quandoque est ita exilis et indeterminata quod diabolus per eam in certam cognitionem cogitationis venire non potest. presertim quando studijs aut bonis operibus vacant interpellatim et tales tunc in somnis plus vexat. experientia hec docet. Quandoque est ita fortis et determinata quod per illam potest cognoscere cogitationem quantum ad speciem vt quod cogitat de inuidia vel de luxuria. sed an per eam possit certitudinaliter cognoscere quantum ad omnes circumstantias vt videlicet super talem vel talem sub dubio dimittamus sicut et reperimus. nisi quod verum est quod tales circumstantias ex actibus postmodum cognoscere potest. Ad quartum patet quia licet illabi anime tantum conueniat deo: tamen illabi corpori & per consequens potentijs affixis corpori modo supra tacto. hec potest conuenire angelo siue bono siue malo: vnde amor et odium in tali homine causari possunt. Ad illud quod virtus sensitiua sit dignior quam nutritiua que tamen non potest immutari ab eo. Dicendum quod imo super vim nutritiuam etiam posset ita vt aliquid citius vel tardius dirigetur in os vel in carnem. sed ad illud non cooperatur sicut ad impediendum vel agitandum vires sensitiuas interiores vel exteriores et hoc propter suum lucrum quod ex sensuum deceptione et intellectus illusione plurimum procurat.

¶ Questio octaua. An generatiuam potentiam seu actum venereum malefice impedire possunt quod maleficium in bulla continetur.
SEcundo eadem veritas scilicet quod adultere fornicarie &c. amplius existunt malefice ostenditur per impedimentum maleficiale super actum generatiue potentie et vt veritas magis elucescat arguitur primo. quod non sit possibile. quia si tale maleficium esset possibile posset etiam maritatis contingere. quod si conceditur tunc cum matrimonium sit opus dei & maleficium opus diaboli fortius erit opus diaboli opere dei. Si vero conceditur quod tantummodo fornicarijs et non maritatis tunc redibit opinio quod maleficium nihil sit in re: sed tantum in opinione hominum cuius oppositum in prima. q. tactum est. aut dabitur ratio cur istis & non illis contingere possunt. et cum non videtur subesse alia ratio nisi quia opus dei matrimonium existit. Et illa ratio secundum theologos non concludit. vt patet in. iiij. di. xxxiiij. de impedimento maleficiali. manet adhuc argumentum quod opus diaboli erit fortius opere dei. et cum hoc sit inconueniens asserere. ergo etiam inconueniens est asserere per maleficium posse impediri actum venereum. Item diabolus non potest impedire actus aliarum virium naturalium vt comedendi. ambulandi. erigendi. quod videtur esse verum ex eo quia interimere possent totum mundum.