Preterea cum actus venereus equaliter se habet ad omnem mulierem si impeditur. impeditur etiam ad omnem mulierem. sed hoc est falsum. ergo et primum. quod falsum sit docet experientia cum tales qui dicunt se maleficiatos sunt potentes ad alias. licet non ad illas quas cognoscere non possunt. quia videlicet non vult. vnde nihil potest in re. In contrarium et pro veritate est. c. Si per sortiarias. xxxiij. q. viij. Item omnium theologorum & canonistarum sententia vbi tractant de maleficiali impedimento matrimonij. Item ratio alludit cum maior sit potestas demonis quam hominis. et homo impedire potest potentiam generatiuam siue per herbas frigidissimas siue per alia impedimenta &c. vt quisque imaginari potest ergo et demon qui acutioris scientie existit hoc facere peramplius potest. Responsio ex duobus que supra tacta sunt veritas satis patere potest licet modus impediendi non sit speculatiue declaratus. Nam tactum est quod maleficium non est solum in opinione hominum quasi nihil in re. immo effectus innumeri maleficiales accidere possunt vere et realiter deo permittente. Ostensum est etiam quod deus amplius permittit super vim generatiuam propter maiorem eius corruptionem quam super alios actus humanos. Sed de modo quo tale impedimentum procuratur est aduertendum quod non procurat solum circa vim generatiuam sed etiam circa vim imaginatiuam seu fantasiam et super hoc notat. Petrus de palude. in suo. iiij. dist. xxxiiij. quinque modos. Dicit enim quod quia demon ex hoc quod est spiritus habet potestatem super creaturam corporalem ad motum localem prohibendum vel faciendum. Ideo potest corpora impedire ne sibi appropinquant directe vel indirecte interponendo se quandoque in corpore assumpto. sicut accidit sponso qui desponsauerat idolum. et nihilominus contraxerat cum iuuencula. nec propter hoc poterat eam cognoscere. Secundo modo hominem inflammare ad actum illum vel etiam refrigerare ab actu illo adhibendo occulte virtutes rerum quas optime nouit ad hoc validas. Tercio modo turbando estimationem & imaginationem qua reddit mulierem exosam. quia potest vt dictum est in imaginationem imprimere. Quarto reprimendo directe rigorem membri fructificationi congruenti. sicut etiam motum localem reprimere potest. Quinto prohibendo missionem spirituum ad membra in quibus est virtus motiua: quasi intercludendo vias seminis ne ad vasa generationis descendat vel ne ab eis recedat. vel ne excidat vel emittatur et multis alijs modis. Et subdit hoc quod supra tactum est ab alijs doctoribus concordando dicens. Plus enim permittit deus super hunc actum per quem primum peccatum diffunditur quam super alios actus humanos. sicut et super serpentes qui magis incantationibus deseruiunt quam alia animalia. et post pauca dicit. Idem etiam de muliere est. quia potest imaginationem eius sic dementare vt exosum habeat virum quod pro toto mundo non permittit se cognosci. Post vult dare rationem quare plus maleficiuntur viri circa talem actum quam mulieres. et dicit quod quia tale impedimentum fit interdum per obstructionem vasis. vel etiam per motum localem reprimendo rigorem membri. que potius et facilius in viris contingere possunt. ideo plures viri maleficiantur quam mulieres. Posset etiam quis dicere quod ideo quia plures mulieres superstitiose sunt quam viri. & potius allicere cupiunt viros quam mulieres. vel etiam in despectum hoc faciunt mulieris coniuncte vt vtrobique faciant occasionem adulterandi. dum vir alias cognoscere potest et non propriam. et similiter vxor etiam alios habeat querere amatores. Addit etiam quod deus permittit amplius seuire in peccatores quam in iustos. Unde angelus dixit Thobie. In illos qui libidini vacant accipit demon potestatem. licet etiam aliquando in iustos sicut in Job. sed non circa vim generatiuam propter que debent facere confessiones et alia bona ne ferro manente in vulnere frustra sit medicinam apponere. hec Petrus. sed de ammotione talis effectus patebit in tercia parte operis.
¶ Incidentaliter aliqua dubia declarantur.
INcidentaliter vero si queritur. Quare actus ille aliquando impeditur respectu vnius mulieris. et non respectu alterius? Responsio secundum Bonauen. hec est. vel quia sortilegus seu malefica ad hoc respectu persone determinate diabolum immutauit. vel quia deus respectu persone cuiuslibet impedire non permittit. Occultum enim dei iudicium hic latet: vt patet in vxore thobie. Et addit. si queritur. quomodo diabolus hoc facit. Dicendum quod impedit vim generatiuam non impedimento intrinseco ledendo organum sed extrinseco impediendo vsum. Unde quia est impedimentum artificiale non naturale. ideo potest impedire ad vnam quod non ad alias. vel tollendo excitationem concupiscentie ad illam et non aduersus aliam et hoc per virtutem propriam vel herbam. vel lapidem vel per aliquam naturam occultam. Et hec conueniunt cum dictis Petri de palude. Preterea cum in potentia talis actus beneque ex frigiditate nature seu naturali defectu contingit. Si queritur quomodo potest discerni quod ex maleficio vel non